Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

24. mihi inquit cum multa eximia203 divinaque videntur Athenae tuae peperisse — tum nihil melius istis mysteriis, quibus ex agresti immanique vita exculti ad humanitatem mitigati sumus: initiaque ut appellantur, ita revera principia vitae cognovimus: neque solum cum laetitia vivendi rationem accepimus sed etiam cum spe meliore moriendi. Dupplicia erant vero sacra haec Eleusinia id est vel uiKpq p.ixrrr|pia vel peyaXa. In prioribus tamquam praeparamentis ad posteriora ubi spatio novem dierum castos se et ab omni pollutione /22v/204 puros se praestassent, sacrificia et vota faciebant, coronas et serta ex floribus gestabant aqua saepissime abluebantur. Anno post haec exacto ad maiora mysteria 205 206 207 accedere poterant qui minoribus essent perfuncti206 207 et hac ratione illa fiebant. Candidati myrto coronati in locum dictum U.UOTUCQU Bukov id est templum mysticum (quod erat Eleusi aedificium tam late patens ut amplissimo theatro vix cesserit) noctu intromittebantur. In introitu se purgare solebant, manibus aqua lustrali lotis, pariter ut cum cordis puritate ac sanitate accederent monebantur, qua sublata exterior corporis mundities nihil proficeret. Deinde sacra quaedam doctrina 208 et institutio illis audientibus209 praelegebatur ex libro dicto TTeTpcoua quod venit a uerpa lapis, quia ex geminis lapidibus apte compactis conficiebatur. Postea sacerdos qui eos initiabat cognomine iepoifiavTTis210 quaedam eos interrogabat ex(empli) gr(atia) an ieiunarint cui respondebant iuxta formulam praescriptam. His peractis arcana Cereris aperte ipsis monstrabantur paucis exceptis, quorum soli sacerdotes, erant conscii, qui ideo dicti sunt ecfopoL et eiTOTTTai. Mira tunc et stupenda portenta sensus feriebant, aliquando locus ubi erant commoveri videbatur. Alias lumine splendido fulgebat radiabatque igne, rursusque horrenda caligine obruebatur. Saepius tonitrua et fulgura, terribiles strepitus et boatus immo horrenda spectra spectatores trepidatione percellebant. Ultimum superveniebat iucunda lux Cereris praesentiam portendens. Qui semel in vita ita interfuit mysteriis hisce, illi tutius quam reliqui homines vivere credebantur, quia deorum curae et praesidio peculiari modo subesse dicebantur, nec in hac vita solum inde proficiebant sed post mortem etiam ad maiorem 203 exigua R gua linea transversa deleto mia superscripto in eximia correctum. Hoc fortasse testatur Auctorem fontem suum non ex memoria citavisse sed locum exscripsisse. 204 pollutione R ex 22r, omisi 205 quis R lineis transversis deletum 206 qui minoribus essent perfuncti R signo + scripto in margine 207 et hocce modi initiabantur R lineis transversis deletum 208 doctrina R linea transversa deletum 209 audientibus R signo + scripto in margine 210 cognomine UpocfiavTTij R signo + scripto in margine 52

Next

/
Oldalképek
Tartalom