Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

/21 v/ fuit haec sententia Graecorum et Romanorum propria, qui maiorum etiam gentium deos ex de mortuis hominibus constare ex terraque in coelos adscendisse, asserebant. Imperio vero Graecorum sub Alexandro M(agno) quaquaversum in Asia propagato et 194 post sub eius ducibus Graecis conservato priscae ideae de origine deomm mutari coeptae sunt, allaborantibus id ipsismet regibus Graecis, per suos Graecos sacerdotes, ut tanto facilius in numerum deorum et cultum religiosum adsumerentur post mortem quorsum adsumptos fuisse suos antecessores plebi persuadere 195 nitebantur, ita factum est in Aegypto Syria et Persia. Horum dii si credas scriptoribus recentioribus Graecis ac Romanis quosvis ex suis opinionibus metientibus fuere heroes demortui reges olim ac principes benefici. Quia vero probi philologi est munus eas dumdaxat ideas tribuere antiquis mortalibus, quos eos revera olim habuisse constat: omnino quicumque in theologia gentilium accurate cognoscenda versari cupit, oportet ut ab hac opinione Graecorum ac incrustatione dogmatum alienus sit. sed secundum antiquissimas singulorum populorum ideas et opiniones exquirat eorum de rebus divinis sententiam. Nos ne res praelectionum harum modum excedat in uno Cereris Eleusiniae explicatione exemplo praeire volumus quomodo antiquae deae exquirendae. Ceres haec culta fuit summa cum religione a Graecis primum exclusis barbaris omnibus, mox tamen196 etiam a Romanis quibus id a Graecis permissum est in pago Atticae regionis Eleusis vix aliquot milibus passuum ab urbe Athenarum distante. Sacra ibi facta 197 Cereri appellantur qucmpia a quo claudo ex praet(eriti) pass(ivi) 3 persona qequaTai ita dicta quod clausis foribus templi ingenti cum solemnitate et devotione celebrarentur. His nihil erat sanctius et religiosius apud Graecos unde eius sententias, cultum audebant opponere doctrinae Christi ac eius sanctissimis institutis. Graeci scriptores referunt Cererem hanc agriculturam primum Atticos docuisse et leges iuraque invenisse. Hinc Ovidius Metam.(orphoseon) L. 5. /341 sqq. Prima Ceres unco terram198 dimovit aratro Prima dedit fruges alimentaque mitia terris Prima dedit leges. - Fabulantur deinde poetae filiam huius Proserpinam Plutonem rapuisse quam ipsa mater deinde accensa ad ignes Aetnae taeda toto orbe quaesivit cognito 194 sub R lineis transversis deletum 193 poterant R linea transversa deletum 196 recetis R lineis transversis deleto tamen superscriptum 197 sunt R lineis transversis deletum 198 terram R glaebam codd. Ovidiani et edd. hodierni cf. tamen Isidorus Orig. 17.3.1 50

Next

/
Oldalképek
Tartalom