Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
Novo argumento adgreditur dehortari Caecilius Octavium ab examinatione rerum divinarum177 178 179 180 et ab electione religionis Christianae huc illud redit. Gentiles quos pro diis habent ac colunt eos revera tales esse facile unusquisque credere potest, nam haec sententia de iis ac hic eorum cultus ab antiquissimis maioribus ad posteros est propagatus, illi vero certo sciverunt eos revera deos esse nam ipsi eorum ingentia beneficia experti sunt ac ipsimet iis usi sunt regibus admodum beneficiis. Haec vero ex sententia gentilium sufficiebant ad id ut aliquis deus esse crederetur nam magna haec beneficia ab aliquo rege ac 181 principe non ipsius naturali182 bonitate fieri existimabant sed impulsu sed geniorum quorumdam beneficorum in animos regum de coelo descendentium et corporibus eorum inclusorum, qui etiam post mortem iis uniti manerent et ad superos adducerent, hinc nata adoratio et cultus divinus. Vel vero in ea erant opinione gentiles, beneficium quodvis insigne mereri ut ideo divinitatis honor tribuatur, huc respicit Plinius L. II. Hic est vetustissimus referendi183 benemerentibus gratiam mos ut tales numinibus adscribantur. Ita beneficos fuisse vero eos inde patet, quod singulae nationes ac urbes184 hodie quoque gratas se ideo praestent et suum quaeque beneficum regem adeoque deum 185 singularibus caerimoniis ac ritibus sacris colat ac veneretur ut Athenienses Cererem Phryges Cybelem et(caetera) Hos vero revera deos esse hodie quoque demonstrare suis beneficiis eo quod Romanum imperium, quod cunctos deos collegit ac colit, et fundaverint et186 auxerint et etiam conservaverint. Hoc est argumentum Capitis VI. Facilis autem hic significat beneficum ac propicium quemadmodum et apud Virgil(ilum) Eclogarum III. 9. Faciles Nymphae riserunt /apud Vergilium (metri causal risere NB/ et etiam apud Prudent(ium) contra Symmach(um) L. II. v, 804. /sq./187 /2 lr/ sic probus atque reus capitalis criminis, isdem sideribus188 facilisque poli bonitate fruuntur 177 religionis ac rerum gentilium sacra R lineis transversis deleto rerum divinarum superscriptum 178 tales R lineis transversis deletum 179 deos R superscriptum 180 factos R lineis transversis deletum 181 pr R lineis transversis deletum 182 natulari R in naturali correctum 183 referendi R superscriptum inseruit 184 urbem R in urbes correctum 185 pecu R lineis transversis deletum 186 et R superscriptum inseruit 187 sic probus atque reus capitalis criminis, isdem sider(ibus) R sider(ibus) ad testimonium quod 21r sequitur 48