Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
Prioris generis homines Phalaridem et Dionysium commemoravit posterioris vero tres adducit Camillum Rutilium ex Romanis Socratem ex Graecis. Lucius Furius Camillus. Romanorum suae aetatis clarissimus ob singularem abstinentiam ac iustitiam celebratissimus ob beneficia in patriam collata et liberatam urbem secundus Romulus habitus.172 173 Hic Faliscis devictis Veios toto decennio obsessos per cuniculos coepit. Non multo post invidia ei commota est ac crimini datum quod albis equis triumphasset et praedam inique divisisse diceretur hinc die dicto ab Apuleio Saturnino tribuno plebis damnatus in exilium Ardeam concedere debuit. Mox tamen ubi Galli Senones urbem Romam diripuissent et Capitolium arcta obsidione premerent cives memores virtutis Camilli ab exilio Camillum missis legatis revocavere qui collectis summa cum celeritate militibus Gallos adortus oppressit patriamque liberavit. Accederunt haec ad annum urbis 364. ante Christum nat(um) 389. Vide Eutropium Breviarium Romanae Hist(oriae) L. I. C. 18. Publius Rutilius Rufus vir consularis floruit Romae anno ur(bis) c(onditae) 643. Vir hic summus in iure P(ublium) Scaevolam et M(arcum) Manilium audivit in philosophia Panaetium. Exemplum innocentiae fuit, neque in urbe alter eo sanctior vel integrior erat teste Cicerone, hic nihilominus in exilium actus est a partibus Syllanis, Smyrnae vivere coactus est. Cultus ibidem est a tota Asia qui missis legatis eum honoravere. Deinde vero a Sylla redeundi potestas ei data est sed renuit ac respondit Malo ut patria mei exilio erubescat quam reditu moereat. Haec eius fata expressit Ovidius de Ponto /Epistulae ex Ponto I. 3, 63. sqq./ Et grave magnanimi robur mirare Rutili Non usi reditus conditione dati Smyrna virum tenuit non Pontus et hostica tellus. /20r/ Socrates parente lapidario matre obstetrice Athenis natus est Olympiadis 76. 4. mundi 3532. Crito quidam homo ditissimus magno eius iam in pueritia ingenio delectatus optimis disciplinis erudiendum curavit subministratis ei necessariis et brevi eam sibi adquisivit cognitionem ut omnium iudicio princeps in sapientia haberetur. In privata vita inculpatus ac irreprehensibilis vixit nam gulae venerisque erat continentissimus laboris patientissimus, frugalis, religiosus adeo ut nihil sine deorum consilio faceret supremum numen frequenter 172 permittat R lineis transversis deletum 173 ob beneficia in patriam collata et liberatam urbem secundus Romulus habitus. R in margine, Auctor legendo fortasse hic posuit 46