Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

prodiisse semina animalium hominumque, quae folliculis inclusa 144 instar uterorum, ubi maturuerunt erupere et animalia hominesque produxerunt. /16v/ 4. Si in productione mundi deus non intervenit, tanto minus in 145 conservatione eiusque directione adest, hinc nullam prorsus dari divinam in terris providentiam omnia caeco casu ac impetu ferri miscerique. Ut enim inspiciant mundo dii id cum eorum felicitate consistere non potest Hinc Lucretius de Rerum Natur(a) L. 1. v 57. /skk./ Omnis enim per se146 divom natura necesse est Immortali aevo summa cum pace ffuatur Semota ab nostris rebus, seiunctaque longe; Nam privata dolore omni, privata periclis Ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri Nec bene promeritis capitur nec tangitur ira 5. Quia deus mundum non curat statuendum etiam est non esse administros quos genios vel daemonas appellant, qui si essent tot confusiones in mundo non contingerent. Mentiri igitur omnes eos qui genios sibi apparare dicunt imaginationis vanitate deceptos: sed et ex somniis divinationem oracula atque vaticinia meras esse sacerdotum fraudes atque imposturas. Multum gratiae invenit hoc dogma apud profligatae vitae homines qui hoc nomine omnem de religione doctrinam altissime contemnebant. Et Celsus philosophus Epicuraeus ausus 147 fuit Christi Domini miracula vaticinia et oracula ad haec sua principia revocare et(aetera). 6. Omnes igitur eventus et phaenomena in mundo contingentia explicanda esse ex atomorum concretione ac dissolutione quae in omnibus rebus in mundo contingunt. 7. Sidera substantias esse igneas et prae caeteris ipsum solem qui instar laternae in parte sui cana continet ignem, quem per poros quaqua versum diffundit. 8. Mortem esse privationem sensus propter excessum animae quae ex atomis subtilissimis ac rotundis constat, animam enim post excessum dissipari nec nos esse post mortem aliquid, hinc vanos esse inferorum metus quidquid enim de iis traditur fabulae sunt, haec est tranquillitas illa in quam collocare studebat suos Epicurus et de qua Lucretius Libr(i) V. in initio Deus ille fuit deus inclute Memmi 144 ubi R linea transversa deletum 145 in R lineis transversis deletum 146 per se R superscriptum inseruit 147 non R lineis transversis deletum 39

Next

/
Oldalképek
Tartalom