Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
aetate eam rariorem ac minus usitatam fuisse atque ideo nec hodie a nobis facile ac sine haesitatione adhibendam: sed tamen Latinitatis finibus eam et inmundam esse85 86 87 88, ut ex mera depravatione subnotam, credere non possum. Usurpant enim eam vocem scriptores tersissimae Latinitatis ne iam Catonem memorem De R(ebus) R(usticis) C. 144. Cornelius Nepos in Hannib(ale) Cap. 6. n. 1. Cum hoc Scipione scilicet, exhaustis iam patriae facultatibus cupivit in praesentiarum bellum componere. Deinde usurpant eam Tacitus, Appuleius, Ulpianus, Cyprianus ne iam de Minucio nostro loquar. Irrepsisse vero in tot auctorum loca librariorum culpa phrasin hanc prorsus incredibile est. Deinde ea vox cum analogia pulcre convenit et per ellipsin expediri potest subintelligitur enim tempus v(el) tempore est enim idem Etenim , praesentia significat quandoque apud auctores non tantum89 hominis ac90 rei praesentiam sed temporis etiam91.Terent(ius) in Adel(phoe) Act. II. seen 2. v. 14. Numquam adeo astutus fui, quin quidquid possem, mallem auferre potius in praesentia, temporis scilicet. Tacitus De Vita Agricol(ae) C. 39. Optimum in praesentia statuit seponere odium. Idem hic auctor praesentia in plurali saepe posuit pro statu praesentis temporis. 92 quem futuro93 aut veteri statui opposuit, analogia dici ergo quoque possunt praesentia vel praesentiarum tempus, pro praesentis temporis status ac conditio uti Cornelius id adhibuit. Ad hanc formam Petronius quoque bis dixit Cap. 58, et 74. de praesentiarum. Patet igitur vocem hanc non eliminandam quae sit analogia et per ellipsin expediri possit, habeatque a scriptoribus genuinis auctoritatem. informandus animus in istam formam componendus vel constituendus animus Libram teneas aequissimi iudicis, adludit hic Caecilius ad emblema ac symbolum antiquorum tum Graecorum tum etiam Romanorum quo iustitiam exactam ac rigidam Iudicum depingebant ac exprimebant. Pingebant /13r/ 94 scilicet isti vel ex materia effingebant Iustitiam in forma virginis libram manu tenentem ac seposita omni aliarum rerum consideratione aut respectu id unice considerantem95 pondere in quamnam partem in/c/linarent96 lances et secundum hanc 85 et immundam esse R superscriptum 86 subintellegitur enim tempus vel tempore R signo + scripto in margine 87 quod in praesentiarum rerum tempore R linea transversa deletum 88 Ita R linea transversa deleto Etenim superscriptum 89 tantum R superscriptum inseruit 90 nec R lineis transversis deleto ac superscriptum 91 etiam R superscriptum inseruit 92 Ergo R lineis transversis deletum 93 futuri R in futuro transscriptum 94 Pingebant R ex 12v, omisi 95 considerasse R sse lineis transversis deleto ntem superscripto in considerantem correctum 31