Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

sacrificavit. Ex his omnibus liquet per unctionem et coronationem in honorem deorum fuisse sacratos lapides eo ipso factos esse XiQous e|ii|nJxou/s7 animatos lapides ut Sancuniathon vetustissimus scriptor eos nuncupat apud Eusebium De Demonstr(atione) Euang(elica) L. 1. C. 10. Qui igitur eos conculcasset aut contumelia adfecisset aliquo ipsomet credebatur deos irritare ac offendere. Medium spatium civitatis Ostia civitas ad litus protensa erat, qua parte mare spectabat, libera muris. Hoc nisi attendas nequaquam capies quomodo medium civitatis spatium emensi liberum litus tenere potuerint, ad quod videbatur egressione civitatis opus esse. Crispis fluctibus. Crispus proprie est quod colligitur manibus in rugas sic crispus est vestis limbus cum colligendo digitis corrugatur, hoc sensu etiam dicitur coma crispa hoc est intorta in ragas quasi collecta. Hinc Seneca Epist(ola) 66. Comatum et crispulum adolescentem dicit. Crispi igitur fluxus meg tsomozot jól fel dagadt habok. Torosi errores maris est a torus qui funem ex loris retortum significat hinc lecti dicuntur eo quod loris necterentur ac complicarentur . Idem vocabulum etiam adhibitum fuit ad partes corporis pulposas ac carnosas quales sunt cervix et supra60 clunes animalium tömőt vastag hus eo quod nervorum ac laxorum magnus numeras ibi coadunaretur ac vocabulum etiam adhibitum fuit ad partes corporis pulposas ac carnosas colligeretur. Valerius Flaccus L. 4. 145. Horrendique toris informibus artus. Seneca in Hippolito /hodiedum Phaedra 1042 NB/ tauri optima61 cervix arduos tollit toros. Jam torosus est qui multis toris abundat vel luxuriat, transfertur hoc ad fluctus collectos certatim effusos in litus. Egyenetlen es tekervenves ki tsapasai a tenger fel s ala jaro v(agy~) lebbegö habjainak. Hoc ad ripas fluviorum etiam observatur quod non in aquarum62 distantiam ubique procurrant undae nec in recta linea sed quaedam longius quaedam vero inflexo cursu torosi errores hi vocantur. Aequor significat in genere quamvis planitiem et quidquid aequam habet superficiem hinc camporum aequor pro plana ac montibus vallibusque carente superficie dicitur Cicero De Divinat(ione) I : 42 Babyllonii in camporum patentium aequoribus habitant Virgilius 7 Aeneid(os) 781 Aequore campi exercebat equos. Haec notio /lOr/ etiam ad mare translata est dum sine agitatione absque fluctibus quietum stat tunc enim aequor dicitur. Cicero apud Nonium Quid tam planum videtur quam mare? ex quo etiam aequor illud poetae vocant. 60 supra R inter lineas suprascriptum 61 optima R opima Senecae edd. fortasse recte 62 quarum R ac superscripto in aquarum correctum 24

Next

/
Oldalképek
Tartalom