Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
plantam dictam et eo sensu eam usurpaverat Cicero Acad(emicae) Q(uaestiones) 4.3. Adversis vestigiis contra nostra vestigia stant antipodes. Serapis. Est hoc nomen numinis Aegyptiorum. Tacitus Hist(oriarum) L. 4. C. 81. Monitis Serapidis dei, quem dedita superstitionibus gens (Aegyptia videlicet) ante alios colit. Celebre prae reliquis erat templum huius numinis Alexandriae de quo perhibet Strabo L. 17. p(agina) 551 quod fuerit ttoXXti dpioTeia Tipupevov multa religione cultum. De significatione huius nominis necdum convenire potuerunt critici. Qui ex Graeca lingua id derivare volunt praeeunte Nymphodoro apud Clementem Alex(andrinum) Srom(aton) L. 1. p(agina) 323. id deducunt a cropov sepulcrum et Apis qui erat taurus sacer, qui ubi post mortem more solito conditus ac loculo vel sepulcro ei? cropov fuisset illatus Sorapis dictus fuit quasi Apis ev aopoj. Verum Paul(us) Emest(us) Jablonski probabilius deducit ex vocabulis Aegyptiacis quae Columnarum mensurae v(el) dimensionis significat in Pantheo Aegyptiorum, L. 4. C. 3. § 12. Quidquid sit de nominis significatione illud certum est antiquissimos Aegyptios sub hoc nomine coluisse Solem Inferum quando nempe autumnalibus hibemisque mensibus hemisphaerium inferius percurrit. Hinc Athenodorus scriptor pervetustus apud Clementem Alexandrinum in Protreptico p(agina) 32. ait Simulacra Serapidis in Aegypto conspicua esse colore coeruleo et nigricante. Macrobius vero Satumal(ium) L. I. C.19. Simulacra solis inferi fingi colore caeruleo perhibet. Sol vero superus vocabatur Ammon. Corpora enim caelestia fuerunt prima et antiquissima obiecta cultus idolatrici. Verum ubi reges origine Graeci post Alexandrum Magnum Aegypto praeesse coeperunt hanc antiquissimam divinitatis notionem obscuraverunt, si non penitus aboleverunt. Ptolemaeus enim Soter ex relatione sacerdotum Aegyptiorum apud Tacitum Hist(oriamm) L. 4. C. 83, 84. ex Sinope Pontica /8v/ adduci iussit simulacrum numinis cuiusdam peregrini, Plutonis indicia referentis hoc ut tanto magis acceptius esset Aegyptiis Serapim nuncupavit ac in eodem loco ubi antiquus Serapis in Alexandria vel Rahati cultus fuit ibidem templum ei extrui iussit sed ei Plutonis potestatem ac munus attribuit. Sub hac notione illud iam innotuit Graecis Romanisque scriptoribus. Hinc Iulianus impera(tor) Orat(io) 4. p(agina) 136. de Plutone dicit. Hunc nos alio nomine Serapim vocamus, ut qui est at8n? sub adspectum minime cadens, ad quem Plato sublimes ait evehi illorum animas, qui quam optime iustissimeque vixerunt. Cultus recentioris huius Serapidis mirum quantum propagatus est inter Graecos et Romanos. Aristides in Oratione in Serapim perhibet Saeculo nati Christi secundo huius in sola Aegypto numerari potuisse templa quadraginta et duo. Romani etiam imperatores in urbem suam receperunt hanc divinitatem. Domitianus enim imperator teste Eutropio L. VII. Serapeum condidit quod 21