Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
omnes partes dilatatum, distractum ac diductum. Contendere significatione aucta est 3 vehementer et magno cum nisu se explicare hinc etiam iter facere quando gressus tenduntur ac dilatantur. Transiit secundario etiam ad vehementes animi motus, ac adfectus etiam significandos unde contentio animi ac mentis. Offensantis lineuae fragmen Continuata metaphora. Usus linguae adsimilatur pedi aut navi procedenti ac lapidi se aut saxis tamquam obstaculis adlidenti unde particulae quaedam deteruntur. /7r/Ostia est urbs Latii 16. passuum milia a Roma distans sita ad oram maris ubi exit Tiberis in mare Tyrhenum. Condita ab Anco Martio ut testatur Livius et Graeco nomine ooria est appellata eo quod instar liminum aut ianuae esset iis omnibus qui aut e mari in continentem egredi aut ex continenti per mare 38 39 navigare voluerint. Hic enim navium ingens multitudo in portibus subsistebat aut solvebat. Amaenissimam hanc fuisse civitatem vel ex situ iam descripto patet. Sane a Romanis ut40 locus deliciarum habitus ac frequentatus fuit. Eo luxuriae causa Romani nepotuli et decoctores se conferebant ut Juvenalis perhibet Satyr(a) XI. 46. /sqq./ Hi plerumque gradus: Conducta pecunia Romae Et coram dominis consumitur: inde ubi paulum Nescioquid superest et pallet faenoris auctor Qui vertere solum Baias et ad ostia41 currunt i Proliciebant Romanos in Ostiam balnea etiam illa quae ibi magno numero instructa ac deliciose adornata fuerunt. Extitisse ibi testis est Augustin(us) Confess(iones) L. IX. C. 12 § 4. /vel apud edd. hodiernos IX. 32 NB/ Cum enim corpus Monicae matris apud Ostia Tiberina defunctum extulisset ad sanandum dolorem suum visum eidem fuit ut iret lavatum, quod audivisset inde Balneis nomen indutum /apud edd. Augustini hodiernos: inditum NB/ quia Graeci BaXiveiov dixissent quod anxietatem pelleret ex anima. Sed confitetur ibidem quod postquam lavisset, talis adhuc fuisset, qualis prius quam lavisset. cum nescioquidem /apud edd. Augustini hodiernos: Namque enim NB/ exsudasset de corde suo maeroris amaritudo, nisi quod deinde dormierit 38 est R linea transversa deletum 39 versu R linea transversa deletum “urR superscripsit 41 ostia R ostrea codd. Juvenalis et edd. fortasse reccte 18