Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
/6r/32 rerum absentium fruitionem ac reditum optare significat. Hinc apud Ciceronem passim laborare desiderio, adfici desiderio, desiderio flagrare, incendi desiderio. De absentibus semper usurpatur. Amore flagrare et voluntate concinere sunt tropicae expressiones adfectus interni vehementis a similitudine ignis et cautus aequabilis desumptae. Cuius multa exempla passim Crederes unam mentem in duobus fuisse divisam tenerrimi amoris descriptio et summae quae inde oritur concordiae. Hoc ipsum Horatius de Ovidio /rectius Virgilio/ loquens ita expressit L. I. Od. 3. /8./ Et serves animae dimidium meae. Ovidius item de Oreste et Pylade Trist.(ium) L IV Eleg(ia) 4 v 72 Qui duo corporibus mentibus uni erant mens est a peuco persvado, penetro, etc. Quum discussa caligine elegans allegoria qua infatiam ac ignorantiam gentilium cum tenebris subterraneis ac vaporibus ibidem existentibus confert ac adsimilat. Veritatem vero cum gratissima ac clarissima luce. Ita errores ac ignorantiam descripsere et poetae et oratores Virgil(ius) Aeneidos L. XII. v. /669./ Ut primum discussae umbrae et lux reddita menti Catullus /c. 64, 207 sk./ Caeca mentis caligine ... consitus. Cicero in Philippica XII. C.2. Discussa est illa caligo, quam paulo ante dixi, diluxit, patet, videmus omnia. Patet ex his Minucii verbis etiam illum antea paganae superstitioni fuisse addictum quod disertius adhuc significat ad Cap. V. Familiaritas, a familia cui famulus cognatus est. De hoc haec habet Festus. Famuli origo ab oscis dependet apud quos servus famel nominabatur unde et familia vocata Famul pro famulus dixit Ennius apud Nonium Quin et mortalem summum fortuna repente Reddidit e summo ut regno famul ultimus esset. A famul est familia proprie famulorum coetus unde servos familiares dixit Seneca L. VI. Epist(ola) 47. Ab his servis domesticis transiit vox ad amicos intimos et nobis caros significantibus ut hic iam familiaritas ineundam cum amico transactam conversationem significet. Superstitiosus Etymon ac primariam huius vocis significationem ita explicat Cicero De Natura Deorum L.2. Qui inquit totos dies precabantur33 et immolabant ut sui liberi superstites essent, superstitiosi sunt appellati, quod nomen postea latius patuit. At minus recte illa enim actio parentum vitii expers est quum tamen superstitio semper apud scriptores quidpiam quod 32 desiderium semper R ex 5v, omisi 33 ut R lineis transversis deletum 16