Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

valere et nostri meminisse. Tertullianus De Baptismo Tantum oro ut cum petitis etiam Tertulliani peccatoris memineritis Sic Minucius erga Octavium. Affectio hominis inhaesit, adfectio est amor ctTopyr). de filio pater Inscrip/tione/ apud Gruterum p./agina/ 459. ob adfectionem ac pietatem in se . Tacitus Annal(ium) 4:15 Laetas inter adstantium adfectiones. Haereo tractum a re nautica nam navis haerere dicitur quando in brevia acta et Syrtes, arenae aggere cingitur sistiturque hinc varie transfertur insidere pendere dubitare Noster ad propriam significationem respexisse videtur ita velut animo infixa est ut inde movere ac eiicere non possim. Decursa sunt, a curro. Verbum hoc actionem in se permanentem notat atque adeo est vere neutrum intransitivum /5r/27 plane ut ambulare. Res etiam de compositis est manifesta quae omnes et significationem et constructionem habent neutram praeter unum decurrere quod activo more construitur apud nostrum etiam. Non insueta aliis etiam Latinis auctoribus haec forma Plautus Mercat(or) III. sc. II. v. 4. Decurso in spatio Lucretius L. III v. 1055. Ipse Epicurus obit decurso lumine vitae. Solynus in proemio Polyhist(oris) relegere tramitem decursum tot annalibus. Rei raritas est quod verba quaedam et significationem transitivam et intransitivam admittunt Contemplatio, est a templo quod est a Tepuco seco resecta ut temo et addito pium portio resecta28 ut Festus testatur his verbis Contemplari dictum est a templo id est loco qui ab omni parte adspici vel ex quo omnis pars videri potest, quem antiqui templum nominabant. Primaria igitur significatione templum accipitur pro regione aut agro, certo carmine ab augure lituo finitis notatis consecratisque unde in omnes partes caeli liber esset adspectus. Sane augures interdum ea quorum altitudo impediret, quominus liber quoquoversus adspectus fore, demoliri iubebant ac Caius Marius honoris aedem eo summissiorem fecit, ne, si forte publicis obesset auspiciis, augures eam demoliri iuberent atque hinc lucem capit id quod apud Ciceronem De Leg/ibus/ II extat. Lex antiqua: Urbem agros templa liberata et effata habento. Posterius invexit ut loca quae in imo etiam instrumenta sacris usibus destinata ac consecrata templa dicerentur de tigno Vitruvius L IV C. VII. supraque id fastigium columen cantherii, templa ita sunt collocanda ut stilli aedium tecti absoluti tertiario respondeat. Implicare a plico quod a TrXeicu). E mutato in i. ut in ZtKeXeta, aveqoq a plico duplex triplex simplex. Appuleius X Metamorph(oseon) Appliciore nexu. A plico est supplicare quod faciunt qui manibus pedibusque complicatis orant et si veniam delicti non impetrent puniuntur 27 neutrum R ex 4r, omisi 28 quod est a Teqvu) seco resecta ut temo et addito p]um portio resecta R in margine 14

Next

/
Oldalképek
Tartalom