Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

tamen remedium allatum fuisse a providentia Dei dicit Octavius, a circumfluentis enim maris tepore eodem tempore satis recreari ac sanari dicit, ea fuit sententia vetustiorum philosophorum /69v/ quasi aquae maris aestu et ventis agitatae calescerent et in teporem prius dein vero etiam in fervorem concitarentur, unde surgens calor et vapor tepidus regiones etiam vicinas foveret et recrearet. Hanc sententiam ita exprimit Cicero L. II De Natura Deorum: Maria agitata ventis ita tepescunt, ut intelliei facile possit in tantis illis humoribus immensum esse calorem: nec enim ille externus et adventitius habendus est tenor sed ex intimis maris partibus agitatione excitatus. Nec dubitavit haec Cl(audius) Caudenus accomodare ita Britanniae suae, ut omnino probet non longe a principio. Aegypti siccitatem temperat Nilus. Az Aegyptomnak a szarazsagat v(agy) szaraz földét nedvesseggel meg elegyiti a Nilus, de etymo vocis Aegyptus non satis conveniunt viri eruditi Hesichius descendere illud putat ab amne Aegypto, qui postea Nilus dictus fuit, alii a Copto antiqua urbe et cn quod Hebreis insulam et regionem ut Graecis aia significat. Non est necesse ut describam regionem hanc Africae et partem orbis nobilissimam quaeque faecimda mater olim omnium artium ac disciplinarum fuerat, praesto enim sunt geographi Mela 590 Plinius ac Strabo qui consuli debebunt de eo necessario, nunc breviter de fluvio eius Nilo quidpiam adiiciemus. quibusdam dici censetur a 591 vetXctt quod idem est cum qeXas et p.eXa a nigredine. Est ille fluvius unus de maioribus totius orbis unde kcxt' e£oxr|v flumen appellatus non Ciceroni tantum Pro Deiotaro sed et Mosi Exod. C. 7. Habet ostia septem ad quae respexit Juvenalis Sat(ura) 13. 20. /sq./ Rari quippe boni, vix sunt numero totidem quot Thebarum portae, vel divitis ostia Nili Quam fecunditatem praestat toti Aegypto sua exundatione malo Senecae quam meis verbis describere. Is Nat(urales) Quaest.(iones) L. 4. C. 2. ita loquitur: quantum crescit inquit Nilus, tantum spei est in annum, nec computatio fallit agricolam, adeo ad mensuram fluminis respondet, quam fertilitatem facit Nilus. Is arenoso et sitienti solo et aquam inducit et terram; nam cum turbulentus fluat, omnem in siccis et hiantibus locis faecem relinquit et quidquid pingue secum tulit arentibus locis illinit, mira itaque natura fluminis, quod cum caeteri omnes abluant terras et eviscerent. Nilus tanto caeteris maior adeo nihil exedit nec abradit ut contra 590 et R linea transversa deletum 591 N R lineis transversis deletum 146

Next

/
Oldalképek
Tartalom