Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

Nihil in homine membrorum est quod non et necessitatis causa sit et decoris. Nintsen az emberi testben, tsak egy tagja mellyre vagy nagy szüksége ne volna, vagy a melly ő nékie diszére ne volna. Pergit Octavius in recensendis argumentis quibus contra Epicuraeum Natalem evincere studet, dari providentiam divinam, etiam in orbe hoc nostro inferiori et mundo terrestri. Argumenta vero sua ducit ex sapientissimis illis578 finibus, quos res mundanae sibi propositos habent, et quos per optima et aptissima media adsequuntur. Quae mediorum cum finibus coordinatio numquam contigisset 579 nisi Ens sapientissimum rebus mundi huius diligenter inspiceret. In specie argumenta providentiae divinae deducit Octavius a membris corporis humani , quae aptissima sunt ad id media, ut corpus nostrum vitam sustentare et functiones suas exercere possit. Exempli gratia sensus in capite et tamquam in arce collocati sunt ut facilius iuxta ac promtius suis fungantur officiis, resque externas ad mentem deferant. Bracchia et manus hinc inde tamquam ministri ad quaevis opera ac ministeria opportuna adeundum se offerunt. Et in manibus quidem tam apta tam concinna580 /67v/ est digitorum dispositio, ut Galino iudice occurrere satis nequeat. Cmra et pedes sustinendo corpori ac in omnes partes transferendo mirae inserviunt. Idem licet observare etiam in membris internis corporis humani si quis consideret ossa, animadvertet trabes veluti et columnas esse, miro huic aedificio sustentando destinatas. Nervi, chordamm ad instar toto corpore intertexti, atque implicati, a cerebro ad extrema membrorum pertingunt, ut rerum externarum appulsum sensationum ope ad cerebrum deferant mentique tamquam principi nuntient et vicissim principis imperia demovendis huc illuc membris accipiant atque exsequantur. Musculi etiam quorum ingens est numerus in toto corpore, membris pro lubitu in hanc vel illam partem flectendis operam suam commodant. Arteriae ac venae sanguinem per totum corpus ferunt ac referunt, ut artus omnes nutriantur atque animentur. Longum esset ire per singula, quae haec a veteribus accurate pertractata vult cognoscere adeat philosophum et medicum celeberrimum Galenum qui in suis de Usu partium libris, dum varios fines membrorum nostrorum enumerat, in exstasim quasi rapitur et tantae sapientiae admiratio adeo ipsum percellit ut perpetuum veluti quemdam hymnum opifici illarum partium canat. Ouodsi haec iam gravissima argumenta censebantur pro summi Numinis providentia comprobanda, tunc, cum anatómia imo et physica universa ad modum erant imperfectae, quanto magis ita 578 optimus R lineis transversis deleto sapientissimis illis superscriptum 579 N R lineis transversis deletum 580 est digi R ad 67v spectans, omisi 142

Next

/
Oldalképek
Tartalom