Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
Caeterum in expressione huius sententiae dictio satis singularis non tamen insolita est quod frigus dicatur urere. Ea metaphora tum poetis tum scriptoribus prosa agentibus usitata fuit. Ovid(ius) Trist(ium) L. III. Eleg(ia) II. v. 98. Ustus ab assiduo frigore Pontus /65r/ 565 Livius Libr. 40. Cap. 45. hiems arbores quae obnoxiae frigoribus sunt, deusserat cunctas. Curtius L. 7. 3. Multos exanimavit frigor insolitus nivis: multorum adussit pedes Mari intende, lege litoris stringitur. Lásd meg a tengert ezt a maga partya magaban bé szorittya. Omnis lex, in quantum ab eo qui auctoritatem iubendi habet lata et vis quantum suo comminatione poenarum praecipit, impedimentum malis actionibus obiicit et obstaculum. Hinc vox haec pro huiusmodi consequente usurpatur etiam in nostro loco, ubi obstaculum 566 567 et oppositionem designat. Sapientiam supremi Numinis in eo quod maria ac fluvios litoribus altioribus tamquam claustris cingere voluerit, ne exundare et terram vastare possent, agnoscunt et celebrant tum profani tum etiam sacri scriptores ut mirum non sit argumento hoc pugnare Octavium contra Caecilium gentilem. Dicit enim Tacitus Annal(ium) L. 1. Optime rebus mortalium consuluisse naturam quae sua ora fluminibus suos cursus, atque originem ita fines dedisse. Eximie locutus est hac de re etiam Pisidas poeta Graecus de Opificio mundi tis mv QaXaaaav aoTaToOgav TrpoaßXeTTcov Ouk oiSev aumv Sparre-rou Tinos 8ucnv <frei)-youcray eEto, Kai Kpcrroi) uevnv earn Quis mare inconstans intuitus Non videat illud servi fugitivi ad instar Fugere extra conari, sed inferius retineri. Litore scil(icet) Ita Salomon etiam in Proverbiis miratur istam Dei actionem quando, Certa lege et gyro vallabat abyssos vidfe-) 8: 27. Aspice Oceanum, refluit reciprocis aestibus Lásd meg a nagy tengert ennek fel s alá. 567 viszontagsággal való folyása vagyon. Aestus proprie videtur significare motum et agitationem fervorem gignentem vel in igne vel in aqua vel in animo. De igne tamen omnium propriissime videtur intelligi posse, unde aestas etiam nomen habet, quaeque agitationem vehementissimam temporis per calorem factam designat. De maris tamen etiam impetu ac commotione saepissime adhibetur. Cicero de Oratore L. 3. C. 39. Ex veteri poeta adduxit haec verba: fervit aestu pelagus id est prae commotione nimia calet. Item Plinius in Hist(oria) 565 Pontus R ex 64v, omisi 566 designat R lineis transversis deletum 567 való R lineis transversis deletum 137