Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

/63r/549 quo haec regantur. Eandem adducit rationem L. II. De Divinatione. Esse praestantem aliquam aetemamque naturam, et eam suspiciendam adorandamque hominum generi, pulcritudo mundi, ordoque rerum caelestium cogit confiteri. In sequentibus producit Octavius iam argumenta ex mundi totius consideratione deducta ex quibus colligere certo possit existere Numen aliquod sapientissimum ac potentissimum mundo huic superius. Quaecunque vero hoc toto capite producit sunt petita ab sapienti ordine in mundo conspicuo et rerum omnium ad certum 550 finem eumque sapientissimum generali tendentia. Res praeter hominem in hoc mundo consideravit Octavius tamque rationis et sapientiae expertes, et ideo in sapientem ordinem se ipsas colligendi et ad optimos fines attingendos diligendi incapaces et tamen haec omnia in iis reperiuntur ergo oportet a sapientissimo aliquo supremo Ente haec omnia ita directa ordinata ac intenta esse, quod est551 Deus qui mundum creavit ac provide hodie quoque administrat. Nos ut per singula haec argumenta eamus instituti nostri ratio id non patitur. Sed auditores ablegamus ad Vilh(elmi) Derhanii theologiam physicam et astronomicam ubi haec omnia summa cum eruditione pertractabantur. quam sit in eo summi moderatoris mira et divina libratio A bolts Isten abban mindeneket mitsoda tsudalatos es jo egymáshoz való kőre v(agy) mértekre tsinalt552. Libratio haec descendit a libra quae inter alia significat instrumentum, quo horisontalis linea et reflexio ab illa examinatur. Caesar de bello Gallico /helyesen: de Bello civili/ L. 3. C 40. turres ad libram factae id est eadem altitudine procurrentes. Hinc ipsam etiam altitudinem quandoque denotat quae harum exploratur 553quum res quaedam ad iustam inter sese distantiam collocantur, quum singula accurate mensurantur ad est ibi eximia libratio quemadmodum in hoc nostro loco ea vox adhibetur. Vide et annum ut solis ambitus faciat Lásd meg azt hogy a Nap az ő föld körül való körül kerengősével miképpen tsinallya az esztendőt: Putat itaque Octavius supremi numinis existentiam non tantum sed et eiusdem infinitam sapientiam perspici ex eo posse si solis ille cursus consideretur quo annum conficit. Loquitur is haec ex sententia Ptolemaei qui Solem circa tellurem in orbem circumire credidit. Jam notum est554 549 quo R ex 62v, omisi 550 eumque R lineis transversis deletum 551 quem R lineis transversis deleto est superscriptum 552 v(agy) mértekre ts. R signo + scripto in margine, ts. omisi 553 R ad ipsam.......exploratur habet lineam longam, extra dubitationis aleam positum non est utrum Auctor hic textum exponere, an delere voluerit, inserui 554 ab astro R ad 63v spectans, omisi 133

Next

/
Oldalképek
Tartalom