Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
cives esse voluit Tunc pro cuiuscunque21 arbitrio nomina sumpta unde paucis annis post usus hic nominum per mille annos conservatus dissipatus fuit et in nova vocabula transformatus. Nulla postea nominis, praenominis, cognominis distinctio observata est sed omnia in foedissimam barbariem versa sunt. Ut quae de nominum ratione dixi applicemus nostro auctori nomen gentilitium est Minucius, quae vox numquam per t scribitur sed per c quo ipso clarescit quod non descendat nec derivetur a minutus Gens haec Romae fuit nobilis, nam intra quadraginta annos quatuor consules Minucii Augurini numerari possunt. Praenomen eidem est Marcus. Cognomen vero Felix /4r/ aliis etiam ex Minucia gente hoc nomen competasse apparet ex Inscriptionibus Gruteri p(agina) 918 Ubi vetus inscriptio DIIS Manibus sacrum Q. Minucius Felix. Sed alia cognomina ut Rufi Thermi Fundani frequentius licet reperire in scriptoribus Romanis. Simul ex hoc liquet ut-ut Africanus patria fuerit noster Minucius civem tamen Romanum fuisse ac civitatis Romanae iure usum. /2/ Cogitanti mihi. Cogito est a coagito diminutivo22 quod item est a coago a quo est coagulum in unum colligere öszve téríteni öszve gyűjteni. Olim ad huc sic plene coagito usurpaverat Ennius - Jupiter coagitat nubes, at ad pronunciationis facilitatem sublato a factum est cogito, öszve hajdogalom öszve gyűjtögetem, non insueta Graecis et Latinis mutatione ó aXXoi pro üXXot ó aptoroq «purroq oeta concrescunt in o longum23 Haec primaria eaque corporea significatio per metaphoram translata est ad animam ac significat gondolkodni eszeben forgatni ideo quod quae indisposite memoria continebat animus quasi colligit. Perspexerunt hoc iam olim grammatici celebres Festus ac Varro. Nam ille ait Cogitatio inquit dicta velut coagitatio, id est longa eisdem rei agitatio in eadem mora consilii explicandi. Hic vero L.5. de Lingua Latina. Cogitare a cogendo dictum Mens plura in unum cogit unde deligere possit, alia similitudine a veu vado vooq Animus est a Graeco ave poq ventus quod ab au spiro flo Unde Horatius animae vocem adhibuit pro vento Jam veris comites, quae mare temperant Impellunt animae , lintea, Thraciae 2 cun R superscriptum 22 diminutivo R superscriptum 23 non insueta Graecis et Latinis mutatione ó aXXoi pro wXXoi ó apia-ro? aipuiTO«; o et a concrescunt in o longum R signo + scripto in margine 12