Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

institutum ea in re consistebat, quod pueros, puellas et mulieres fucose ornatos in libidinis servitium venditabant. Hinc lenocinium est lenonis professio, v(el) exercitium disciplinae meretriciae adhibetur: eadem vox per metaphoram etiam de verborum ac orationis fucatis ornamentis, et fallacibus illecebris. Ita Suetonius in Calig(ula) C. 39. Cui instrumento distrahendo nihil non fraudis ac lenocinii adhibuit, ubi lenocinium blandimenta vocavit verborum, quibus illiciebat captabatque emtores. Nec a rectis falsa secernunt. 490 Jacobus Gronovius censet accuratius locuturum fuisse Minucium si scripsisset: Nec a certis falsa secernunt. Recta enim opponuntur pravis, certa autem falsis Vel sic tamen stare dictio Minucii poterit rectitudinem enim hic non accipit pro bonitate actionum moralium: sed in quantum ea argutae orationis opponitur adeoque cum certitudine et evidentia idem est. Inest et in incredibili verum et(caetera). Hoc verum est respectu doctrinae Christianae in multis articulis. Incredibile est Deum hominem factum esse et crucifixum. Incredibile est fore ut corpora mortuorum sive cremata sive sepulta etiam post multa saecula reviviscant, et tamen haec omnia vera sunt: Item verisimile est Deum si agat curam rerum omnium humanarum ut multiplici adeo ministerio se probat. Item verisimile est morte omnia humana finiri et tamen haec omnia falsissima sunt. Ergo inest et(caetera) ßlrf9' cum incredibili verum et in verisimili mendacium. Sic assidue temeritate decepti culpam iudicis transferunt et(caetera). így a vetélkedőknek vakmerőségek áltál megcsalattatván az együgyű emberek, azt a hibát a mellvet a beszedre rosszul figyelmező biro ejt, tulajdonítják maganak a dolognak bizonytalanságának, a mellvböl osztán a következik hogy minden vetelkedeseket megvetvén es felre tevén keszebek legyenek mindenekről kételkedni, hogy sem mint azok felöl tegyenek itelletet a mellvek csalókasak es bizonytalanok. Culpa iudicis hic est, quam iudex admittit remissa intentione in auditu vel dum in audiendo est animo remisso, non enim placet emendatio indicii vel indicis quas Meursius et Cellarius attulerunt contra M(anu) S(criptum) Mens enim Minucii Felicis est vitium quod in sola iudicis perorantes audientis persona committitur transferri solere 492 ad493 rem et materiam, quam queruntur plenam fuisse caliginis et obscuritatis et incerti, quum penes ipsum iudicem sit causa difficultatis vel caliginis. 490 Al R lineis transversis deletum 491 ergo inest R ex 56v, omisi 4,2 incerti R lineis transversis deletum 493 ad R reduplicatum, omisi 119

Next

/
Oldalképek
Tartalom