Kiséry Zsuzsanna - Szabadi István: A beregi református egyházmegye jegyzőkönyvei 1593-1753 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 12. (Debrecen, 2002)

Ex hinc abierunt mox ad Fillerium, qvi in solita pertinacia permanens, nihilominus Scholasticum in Captivitate retineri curare perseveravit, imo Literas Supremi Comitis nullius pensi habens, ad Provisorem Komlosium transmisit relationem, nimirum ab eo expectaturus qvid fieri debeat, qvod am et nos expectamus. Actum 9 Juny. Is autem Komlosius cum accepisset Literas Supremi Comitis, nihil ta­men eas curavit, verum ad Judicem et Fillerium rescripsit die X Juny Do­minum Magnificum Sigismundum Rakoczium ad diem Martis in Arcem Munkacz venturum denique cum sua Magnificentia communicandam et id qvod jussisset esse faciendum, admonuit tamen utrumqve interim, ut si fieri posset, ipsi primum suam Magnificentiam praeoccuparent accusando Scho­lasticos, qvod et facturi sunt. His ita transactis, venit tandem Dominus Magnificus Munkaczinum die Mercurii, ad qvem nos, ego videlicet Nicolaus Garmathi cum Reverendis Fratribus Valentino Warj, Joanne Garaj, Paulo Germathj Petro Baniaj et Luca Dedaj die seqventi iter facere coepimus, et Die Veneris illum convenimus, a qvo post multas verborum velitationes impetravimus, ut ista causa inter Scholasticos et Suae Magnificentiae pedites armigeros coram Consistorio Ecclesiastico primum revideatur; hanc tamen conditionem Sua Magnificen­tia interjecit, ut appellationi ad suam Sedem fieret Locus, qvam an acceptare debeat Ecclesia, tum, cum ad rem perventum fuerit, videbimus. Causa enim adhuc pendet, nemine post concessionem citante Scholasticos aut litem illis movente, qvadere Fillerium admonui 23 Juny per Dominum Fabianum, qvi respondit interea fieri non posse, donec provisor suam Sponsam reduceret. Et c(e)t(era). Eundem admonui etiam Secundo in persona proprio die 8 July, qvi respondit, id qvod differtur non auferri. Interim accidit casus, ut Joannes Erszengiarto filiam suam acidam Se­natori elocaret, ad cujus Nuptias provisor arcis Munkacz unacum aliis pri­mariis suae Magnificentiae Servitoribus et civibus convenerant tempore admodum Lutulento et Vespertino etiam. Ibi antea coram Rectore Scholae nostrae eximio Domino Toanne Wari qvasi scilicet in occulto minatus se mihi ea die impositurum, seqve subducturum, ut in necessitatem copulan­darum personarum illarum me conjiceret, reipsa praestitit qvod commina­tus fuerat. Nam tantisper latuit, donec coactus fui valetudine prorsus afflicta illuc accedere et copulare. Cum autem curassem inqviri de illius absentia, uxor fecit mihi denuntiari, eum non adesse eo qvod ad Homoc esset evoca­tus propter reducendam vaccam suam, qvam nollet amplius alere is, qvi ejus curam in se receperat. Sed hoc excogitatum fuisse, res ipsa probavit. Nam 26

Next

/
Oldalképek
Tartalom