Kiséry Zsuzsanna - Szabadi István: A beregi református egyházmegye jegyzőkönyvei 1593-1753 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 12. (Debrecen, 2002)
Badalo 1605 Anno die 24 Marty Varini decisa est controversia inter Bodoloienses cives et Pastorem ejus Loci D(ominum) Michaelem Vári orta de lignorum vectime. Antea nimirum singuli eorum plaustrum ligni qvotannis vehere ad rationem Ministrorum cogebantur jure pro mercede Pastori debita. At poenitentia ducti iidem negant uno ore vecturam lignorem fuisse unqvam jure debitam, verum moti Pastorum qvorundam paupertate, et inopia juramentorum eorundem, illud ipsum praestitisse per aliqvot annos. Causa haec judicio R(everendorum) D(ominorum) Ministrorum ita decisa est, ut duodecim cives Bodolenses solenni juramento testetur eam lignorum vecturam nunqvam inter ipsos fuisse jure debitam Pastoribus. Hoc si fide mediante attestari fuerint, liberi erunt a jugo lignorum bajulandorum. Jurarunt autem 12 cives die et loco praenotato. Sunt igitur liberi ab eo onere. Anno D(omini) 1605 Tertio die Paschatis venere ad me tres viri Beregienses nomine totius Oppidi. Post Synodum R(everendus) D(ominus) Georgius Kaposj dixit con vitium animae in qvodam con vivio. Proponenda in Synodo futura. I. Stephanus Halabori ejusdem Pagi Patronus famulo suo adultero annum jam integrum plus minus in Luto sceleris volutanti, patrocinatur. Qvaeritur ergo anne debeat fulminae excommunicationis feriri. II. Nicolaus Halabori nobilis persona contemto Coena Sacramento nunqvam ea usus est. Qvaeritur anne juxta Articuli Continentiam dignus sit excommunicatione. III. An Praeter mittentes qvotidianas preces in Templis digni fuit aliqva poena nec ne? IIII. R(everendus) D(ominus) Andreas Uylakj Pastor Attiaiensis examinandus de vita et actis D(ominus) Andreae Patrohj in Som. V. Habitus militaris et qaestorius denuo inhibendus a Ministris, Rectoribus Scholarum et Mystis Studiorum, potissimum vero luxus in vestitu muliebri ab uxoribus Ministrorum et tota familia eorundem. VI. Anne Serenissimus Princeps reqvirendus pro Qvarta frugum et vinorum aliis item necessariis. VII. Cantiones futiles et amatoriae in conviviis et alibi canendae. C horeae arcendae a ministris et uxoribus eorundem. 104