Matricula Universitatis Tyrnaviensis 1635-1701 - Fejezetek az Eötvös Loránd Tudományegyetem történetéből 11. (Budapest, 1990)
Táblázatok
28 Annus 1642 Anno 1642 sub Rectore Academico R.P. Petro Belecio S. Cancellarium egit P. Georgius Turkouitch is officio Rectoris defunctus Zagrabia sue appulit. Decanus Theologiae fuit P. Martinus Palkouitsh, Decanus Philosophiae P. Michael Tanny, Decanus Lingvarum P. Andréas Kobauius. Professores porro, Theologiae quidem P. Georgius Turkouitsh, P. Martinus Palkouitsh, Scripturae et Controversiarum P. Michael Tanny, Casuum P. Nicolaus Veseleny, P. Stephanus Kerestes, Metaphysicae P. Lucas Kraia- chich, Ethicas P. Joannes Zanon, Physicae P. Dominicus de Pau- lis, Mathematicae P. Andréas Kobauius, Logicae P. Franciscus Harre, Rhetoricae M. Philibertus Pacabello, Poeseos M. Alexander Posarel, Syntaxeos M. Michael Nagy, Grammaticae M. Joannes Klobuczicky, Principiorum M. Joannes Tissinger, infimae M. Jaco- bus Hanula, alterius infimae /post absolutam enim metaphysicae diuisa fuit parua schola/ M. Paulus Cyrianj. Ante initium No- uembris hoc est 29 octobris affixum fuit programma, et ad scholas compulsari, sed non nisi 8a novembris doceri ceptum, quod scholae necdum essent accommodate: hoc enim anno ab translatum in reteres inferiores scholas refectorium extra collegium Humanioribus locus assignatus est. Sacrum nihilominus solemne de spiritu sancto more consveto cantatum est 6 novembris et oratio habita in Auditorio Theologico a P. Francisco Harer. Scholae cursum suum tenuerunt quo ad studiosorum numerum et exercitiorum frequentiam. Inter caetera Poetae breuis dialogo Illustrissimum Dominum Palatinum exceperunt, Syntaxistae bis etiam prodierunt publice, hebdomade sane-