Matricula Universitatis Tyrnaviensis 1635-1701 - Fejezetek az Eötvös Loránd Tudományegyetem történetéből 11. (Budapest, 1990)

Táblázatok

47 Annus 1 á 4 5 Anni huius initia difficillima fuerunt, quia licet pacem habere uideremur, pax tamen illa pacis umbra potius, quam uera pax apellanda fuit. Intérim reditum ad Musas, et quale quale jjl initium datum circa Januarium. Rector Collegy hoc anno constitu­tus est RP Oobronoky, sed eum inuidit fortuna huic Academiae, nam morbis grauissimis ita lebilitatus est ut locc ipsius P. Joh. Lippay'Vienna e Regentoratu Pazmaniani Seminary aduocatus constitui debuerit, Rectorisque tam Collegy quam Academici uices 29 subire, cum omni potestate plenaria gubernandi. Hoc anno reditum ad tempora Inclytae Academiae inchoatae, nam cum discipulis altiores Scolae per tumultum bellicum dissi­patis carerent, sola Logica inchoata; adiectique Casus Consci­entiae. Decanum Philosophiae egit P Franc. Oembsterus, simul et professorem Casuum, alter uero eorundem dissussor P Bsrnardus Ressinger. Logicam incoepit P. Joh. Nadasy. Rhetoricam P. Adamus Abord. Poesim P. Ernestus Zeil. Syntaxim M. Joh. Georgius Orgouan. Grammaticam : Ladislaus Gombos. Principia M. Paulus Bekeczh. Vltima M. Steph. Podhurgyay. Hac quidem ita in ordinem digesta diu permanere ncn potu­erunt nam irruente Transyluano in Vngariam, ad finem Marty tct3 tumultibus regno turbato, turbatae etiam Musae belli impatien­tes. Tamen discipulorum numerum qui tunc congregati magnam fu­ture doctrinae spem promittebant adijcio. 29. Interlineárisan betoldva: "eaque".

Next

/
Oldalképek
Tartalom