Az Egri Pedagógiai Főiskola Évkönyve. 1956. (Acta Academiae Paedagogicae Agriensis ; Tom. 2)
III. Tanulmányok a természettudományok köréből - Dr. Lukács Dezső: Az öncsonkítás fogalmának kiterjesztése
Apud multas species animalíum haud ignota est res, cui a LEONE FREDERICQ nemen autotomiae datum est. Observationibus nostris et litteratura ad rem pertinent!, — quae nobis praesto est. — nisi notionem istam dilatandam et genera eius discernenda esse arbitvamur. Nos genera autotomiae insequentia discernimus: autotomia normális seu vitam conservans, — salutaris valetudini —, cum ortu individui novi coniuncta et autotomia cum propagations coniuncta. 1. Autotomia normális seu vitavi conservans. Summa rei in eo est, quod quaedam species animalium acribus incitamentis externis, chemicis vel mechanicis affrectae quasdam partes corporis deiciunt Pars corporis deiecta plerumque regeneratur, quod autem necessarium non est. Quod genus autotomiae exempli causa apud animalia insequentia notum est: Cory cella armata LÉG ER. Vorticellidae, Epystilidae, Scutigera coleoptrata L., Polynoe cirrata L., Cirrhatulus lamarckii AUD., & EDW., Carcinus maenas L., Alpheus dentipes M. EDW., Palinurus vulgaris L., Asatacus astacus L., Xantho spec., Carpellidae, Isopoda, Galathea, Porcellana, Pterophorus, Catocala , Plusia, Phalangium opilio L., Locustidae, A-crididae, Monandroptet'a inuncans, Raphiderus scabrosus, Solecurtus strigillatus L., Aeolis \lmeata, Thethys leporina L., Cavolina peregrina GML., Octopus dejilippiL Lacerta viridis LAUR„ L. agilis L., L. taurica PALL., Anguis -fragilis L., Tupinambis teguxin L., Gecconidae, Ophisaurus ventralis L., Sphenodon puncto,tum GRAY. Mvscardimis avellanariv.s L.. Ophiuroidea, Crinoidea, Holotvria Ascidia. Amputatio partis corporis deieciae semper in eodem loco et activo functine musculorum perficitur. tit scrutatores (L ÉGER. BÜTSCHLI, CIÉNKOVSKI, GORKA. F RENZEL, CARRINGTON, VARIGNY. DEWITZ, BORDAGE, FREDERICQ, RIGGENBACH, LENZ, ENTZ sen., WERNER, BOULANGER. MÜLLER, LYDEKKER . FRAISE, WOODLAND, WILLEY et alii, confirmant. Jactura partis corporis animal viatam suam conservat. 2. Autotomia salutaris valetudini. Essentia in eo est, quod animal partem corporis gravi vulnere affectam et aliquando post nihilo minus perituram deponit Quam rem — observationibus et experiments — solum apud Spathidium, spathula O. F. MÜLL., Sp. hialynum DUJ., Sp. corellgyrum KHAL., Stentor coeruleus EHRBG., St. roeseli EHRBG. (Ciliata) cognitam habemus. In lietteratura huiusmodi additamenta neque Protozios, neque de Metazois inveniri possunt. 3. Autotomia cum ortu individui novi coniuncta. Summa rei est, quod pars corporis deposita organismum totum regenerat. exempli gratia: Planariidae, Aster<oidea. Nostra sententia etiam re-individualisatio a STEINMANN apud speciem Euplanaria gonocephala DUG., et a KEIL apud Polycelis nigra O. F. MÜLL, usu cognita hue adnu.merari potest. 4. Autotomia cum propagations coniuncta. Ex modis propagations asexualis hue adnumerari possunt: gemmatio apud Hydrozoa, strombilatio apud. Scyphozoa, divisio obliquis innexis, ex c. Microstomum lineare MÜLL., dissolutib proglottium apud Cestodes et dissolutio epitocorum apud species Eunice. Exempla autotomiae cum propagatione sexuali coniunctae habetur abscisio hectocotylorum apud species Argonauta. Ocythoe, Tremoctopus, eedysis plum arum avium temporibus copulationis. 3S Az Egri Pedagógiai Főiskola Évkönyve 593