Református főgimnázium, Debrecen, 1854

4 sum ab iis, quorum interest acta a praefixo scopo aberrel: sufficial lantum hoc Ioco meminisse quas penes cautelas qua prudenlia et quadam circumspectione res isla ad prosperum in discen­do successum adeo utilis ac necessaria in scholis urgealur. Prima igilur ac praecipua docentium circa lingvam latinam cura esi, nt explorent qua ratione discipuli istam praeparalionem domesticain exerceant, quaenam subsidia discenlibus in praemeditando usui inserviant, qui libri, quae editiones, qui commentarii, quae glossaria. Cum enim iuveni imprimis delicatulo ea sit in faciundo subsidiorum delectu consvetudo, ut arduam laboris partém facile refugiat, leviorem eiusdem absolvendae occasionem lubens praeoccupet: inde fit ut versiones auctorum classicorum, aut editiones versionibus adornatas quam primum sibi procuret ac intuitu Ievandi oneris, ambagiumque quasi anticipandarum cito in rem suam convertat. Quare omnes huiusmodi fontes, quamquam paucissimi apud nostros indigenas lingva ipsis propria hauriendi reperiantur, ab usu removentur — certe per professces respectivos — tenore etiam Intimati gratiosi dd. 8-a Novemb. 1854. 13,121. et exc. decreti ddlo 19-a Junii a. c. 362. removeri iubenlur. Tum, ne discipuli id quod non possunt, quoquo modo deiiium praeslare, aut dum praestare non valent, quasi ex horto non proprio furán cogantur, cum praesertim magister, tam universim classem suam, quam unumquodque eius meitibrum nosse, et quid quisque possint di­ligenter invesligare debeat: praeparatio non ista absolute perfecta, quam ne ii quidem, quibus maiores natura ingenii fabultates largita est consequi queunt, sed facultati tantum praeparantis atque ad mensuram capacilatis eiusdem confonnanda nec ultra limites possibilitatis, atque ita dumtaxat exigitur, ut nec discipulus post praeparalionem interprete se carere posse sibi per­svasum habeat, nec negligenlia cuiuspiam si Inec innotuerit, impunita relinquatur. — Quamquam vero nec huic rei sua desint impedimenta, si quidem editiones hunc in íi­nem commodissime adhibendas, nempe directe ipsam versionem nequaquam, sed maximé ne­cessariam ita dictam rerum explicationem, (Sacherklaerung) difficiliorum ilem ac obscuriorum in textu originali locorum illustrationem, aut depravatorum correctionem in se comprehensas, lingva nostra patria concinnatas vix ac ne vix quidem uspiam invenias; crebriores autem ejus generis ex eruditis vicinorum germanorum scholis novissime prodeuntes, ob ipsam, lingvam, si non ex toto, saltem magna ex parte, ignotam nostris juvenibus fere imperviae sunt: cum ta­men in explicandis speciatim laiinorum poétis aliquae adhuc ex editionibus latinis Juvencii Ruaei Desprezii et cet. exemplarium reliquiae, Lexica item Alberti Molnár, Fr. Parispápai Cellarii aliorumque non exiguum praestent auxilium, eaque adhucdum nostris in promtu sint, multum haec praeparandi difficullas talibus adminiculis utenti levalur ac imminuitur. Ita fit ut iis quae captum aut solertiam praeparantis superant uberius explicandis locus ac via ipsi quoque docenti vei post praeparalionem sui discipuli abunde suppetat ac relinquatur. Patebit occasio totum perfecte enucleandarum rerum laborem plene ac finaliter absolvendi, ul­timam iis limam adjiciendi coronidemque quam nominamus apponendi. — Quid professor possit, hac occasione satis superque apparebit, cujus in hoc negotio habilitas ac promtitudo efficietsine dubio, ut iuvenis solidae cognitionis inhians, praeparationisque difíicultates experlus, ubi ex­ponentem praesulem audiet, et opitulanlis indigum se sentiat, majorique ita erga opitulantem reverentia afficiatur, et ubi explicata perceperit, omnes imperfectae suae praeparationis defectus expletos esse ullro agnoscat, nihilque quod amplius desideret reperiat. — Quod attinet ad exercitium scribendi, posteaqaam altum exc. Ministerii Rescriptum de dato 11 Mártii 1854. 40 0 '/ 3 04 6 emanatum respectivis etiam singularibus lingvarum classicarum professoribus, in graliam uberioris meditationis, singillatim quoque Iraditum ac communicatum

Next

/
Oldalképek
Tartalom