Fabó András: Az 1662-diki országgyűlés (1873)
— 284 — sua apud suain majestatem juxta exigentiam officii sui palatinalis mediatione, exinde verő ad ipsam quoque suam sacratissimam cáesaream regiaruque majestatem expeditus est et medio ipsorum illi ipsi articuli, quos in proximis regni comitiis interruptis, post comitatuum liberarumque civitatum, potissimum vero religionem evangelicam profitentium nunciorum abinde reversum, nonnulli domiuorum catholicorum praejudiciose, contra libertatém iiiijus patriae, juraque, immunitates, privilegia, priora statuta et consvetudines istius regni; ipsa etiam diplomata regia, antecedenter benigne commissa, sanxerant et sub publico statuum et ordinum regni nomine suae majestati confirmandos exhibuerant, quibus quidem sub ipso quoque comitiorum decursu; priusquam editi íuissent, status evangelicus in sua declaratione contradixisset; ad dominum comitem regni palatinum remissi sunt. Posteaquam vero iidem ad dictum dominum comitem palatinum pervenissent et dominus comes palatinus tam legationis ipsorum tenorem oretenus per eos sibi relatum coram certis quibusdam conventualibus; eum in finem ad se accersitis; exaudivisset et ad eundem directas instantias, scripío comprehensas, perlegisset; ipsos ablegatos nostros ad suam Doajestatem venire non permisit; sed certificatis superinde quibusdam harum partium informavit. Relatione vero suae majestatis ad ipsam domini comitis palatini iníormationem data et ipsis ablegatis nostris ad eam suam majestatem venire prohibitis, quin imo per dominum comitem palatinum, tamquam nostris suae majestatis fidelium internunciis et ablegatis, sed (quorundam seditiosorum praeconibus, uti quidem per dominum principem a Porcia in literis suis dominó comiti palatino superinde exaratis nominabantur) importunis hominibus authoritate sua palatinali coerceri jussis, licet iidem domini ablegati, vei ob hoc duntaxat in continuatione itineris sui persistentes, ulterius quoque inhaerebant, quatenus ad suam majestatem omnino venire vellent, nihilominus tamen id ipsis interdictum est et nullatenus abire permissi sunt. Tum porro per dominum comitem palatinum declarabatur : plurimos externorum principum legatos ad praesens in aula suae majestatis existere et si nominati harum partium ablegati nostri his importunitatibus suam xnajestateir* adirent, fama ejus ad exteros deferretur ; et aliud esset : priusquam iidem ablegati hinc sese movissent, dominam