VJESNIK 19. (ZAGREB, 1917.)
Strana - Sveska 3. i 4. - 297
297 dorum quingentas, residuas vero marcas quingentas tenebimur ipsis dare et persoluere a tempore nupciarum celebratarum postmodum infra vnum annum immediate subsequentem. Pro huiusmodi autem persolucione per nos ipsis plene et integre facienda in terminis ambobus prescriptis obligauimus [fol. 33.] fideiussorie nobilem virum dominum Georium de Duyno et honorabilem virum dominum Doymum militem simul iudicem de Fluminibus in sancto Vito, qui una nobiscum indiuisim at inseparabiliter ab vno ad alterum compromiserunt, quod, si conti ngeret, nos predicte pecunie solucionem in parte uel in toto ne gligare in terminis prescriptis siue altero eorum quocumque, ex tunc nos et dominus Georius predictus, amoniti et requisiti per dominum Albertum gene rum et filium nostrum prefatum comitem Goricie, omni dilacione postposita, mittere debemus et ponere quilibet nostrum vnum militem honestum cum qua tuor equis ad obstagium in terram Venczoni in Foro Julii. Et cum Ulis debet dominus Doymus miles prefatus similiter requisitus per eundem comitem per sonaliter ibidem intrare aut loco sui mittere alium ydoneum virum cum tribus equis et hü omnes debent stare et permanere in predicta terra Venczoni sub nomine, iure et consuetudine obstagii in expensis ipsis aput aliquem publicum hospitem, non inde recessuri, donec de predicta pecunia in termino, quo re quisiti fuerimus, filie nostre prefate et suo marito fuerit plene et integre satis factum. Et si contingeret, personas prescriptas stare seu permanere in publico obstagio usque ad duos menses, nec adhuc duobus mensibus transactis pre scripte pecunie persolucio foret subsecuta, ex tunc tenentur fideiussores nomi nati, videlicet dominus Georius necnon dominus Doymus dare et assignare antedicto genero nostro et sue consorti filie nostre dilecte aut ipsorum certo nuncio sine dilacione pignera bona et sufficiencia, que pro predicta pecunia nondum persoluta bene ac libère vendi possunt in foro publico vsque ad ple nam et integram ipsius pecunie persolucionem, .Si uero contingeret, quod nec pecunia persolueretur suo tempore congruo, ut pretactum est, nec eciam fide iussores nominati pro ipsius satisfaccione pignera sufficiencia assignarent, quod absit, extunc omne dampnum, quod antedictus comes Albertus ex huiusmodi persolucionis obmissione uel negligencia incresceret, quocumque modo vel forma quod attestare vel aprobare posset, verbis suis simplicibus, quibus credere de bemus sub fide manuali absque iuramento vel alia attestacione, id ipsum sibi de hoc plene satisfacere sine rigore iusticie seu iudicii usque ad integram tarn capitalis quam dampni persolutionem. Nichilominus antedictus comes Albertus gener noster et consors sua, nata nostra predilecta, et ipsorum heredes debent hec omnia promissa, ut prescripta sunt, tenere ac habere in nobis et nostris fideiussoribus sepedictis et in omnibus tarn nostris quam dictorum fideiusso rum possessionibus et rebus mobilibus seu immobilibus, habitis et habendis, quousque ipsis de omnibus prescriptis et promissis fuerit integre satisfactum. In cuius rei testimonium euidens et roboris firmamentum has patentes litteras scribi fecimus ipsasque tarn nostri quam fideiussorum nostrorum predictorum pendencium sigillorum munimine firmius roborari. Actum et datum in Modrusso anno ab incarnacione domini millesimo trecentesimo tricesimo octauo, die nono mensis Februaru. Prepis iz 14. vijeka u kodeksu W 207, fol. 32'—3J (Chartular der Grafen von GörzTirol, 1225—1340) Državnoga arkiva u Beču.