VJESNIK 18. (ZAGREB, 1916.)

Strana - SVESKA 2. - 164

164 XLIII. Marča, 13. septembra 1672, Pavle Zorčić piše biskupu Borkoviću o prilikama u marčanskom vladičansivu. ' Illustrissime ac reuerendissime domine, domine mihi colendissime, salutem et seruitiorum meorum paratissimam commendationem. Litteras illustrissimae et reuerendissimae dominationis vestrae heri datas hodie accepi tenoremque earundem intellexi, nempe illustrissimam ac reuerendissimam dominationem vesiram viuum pronunc non habere, unde ego gratias pro bona uoluntate plenariae reffero. De Kordichio quid faciendum, omnino scire non possum, etenim si ita uagari pro­mittetur, nunquam cessabit turbationem populi et zizania scismatis seminare, si enim uinctus et in carceribus afflictus emendare se minime uoluit, quid in libertate existens, non tentabit. Unde quocunque tandem modo esset tolendus, ne aliis sit causa perditionis. Hac eadem hora litteras illustrissimi domini colonelli crisiensis percepi, in quibus signi­ficat, dominos commissarios cras ad uesperam Crisium uenturos et die JoUis tota militem lustraturos, die autem Veneris Dombram circa pran­dium uenient, ibidemque Iustrabunt, millites inde post prandium Jua­nichium properabunt. Itaque bonum esset, imo optimum si possemus simul uel Crisii uel Dombre cum iisdem de negotio reformationis con­ferre, multa enim sunt, quae sine assistentia brachii millitaris corrigi et emendari non possunt, qua propter rogo illustrissima et reueren­dissima dominatio vestra significet, ubi conuenire esset et cum illis hac de re conferre occasio, ego ueniam. Iam tribus continuis diebus terri ­bili febre uexatus sum. Deus dabit melius. Hic me illustrissimae et reuerendissirnae dominationis vestrae commendo permanendo eiusdem illustrissimae dominationis vestrae seruus paratissimus Paulus Zorchich, episcopus suidnicensis et platenensis Vallachorum. Marchiae, 13. septembris 1672. 5 polja piše : Illustrissimo et reuerendissimo domino, domino Martino Borkouich, episcopo cathedralis ecclesiae zagrabiensis, abbati beatae Mariae Virginis regiaeque maiestatis consiiiario, domino, domino mihi colendissimo. Ecclesiastica u nadb. arhivu u Zagrebu. XLIV. Marča, 13. septembra 1672. s Pavle Zorčić piše biskupu Borkoviću u stvari uvagjanja unije megju Srbima. illustrissime et reuerendissime domine, domine, mihi colendissime, salutem cum seruitiorum meorum paratissima commendatione.

Next

/
Oldalképek
Tartalom