VJESNIK 18. (ZAGREB, 1916.)

Strana - SVESKA 2. - 159

159 nosti y veruuania radi, dah ou moi zauezni liszt y moie ruke pod­piszanie. Ego infra scriptus praesente reuerendissimo domino moderno episcopo zagrabiensi et venerabili capitulo itidem zagrabiensi, frequenti numero congregato supra scripta omnia et singula, sciens, uolens, sponte subscribo, promitto et sigillum usuale appono. Zagrabiae, in palatio episcopali, die 8. aprilis anno 1671. Paulus Zorc hich. Ecclesiastica u nadb. arhivu u Zagrebu. XXXVIII. Križevci, 23. aprila 1671. Grof Trautmansdorf piše biskupu Borkoviću o uvagjanju unije megju marčanske kalugjere. Reuerendissime in Christo, illustrissime ac clarissime domine, do­mine, parens uenerandissime. Certiorem reddo dominationem suam reuerendissimam, quod hac septimana in indagine seu sectione, ut uocant, fuerim cumque hesterna die satis forsan ita uolentibus, domum rediens eram, obuiam uenerunt mihi tres calugeri, litteras mihi porrigentes, quarum copia seu descriptio praesens compendium earum demonstrat quam pertinaces sint, quibus ego respondi, me tempus non habere ad legendas h as litteras, sed ut illi die lunae proximo Crisium pro responso ueniant, si uenerint, qua suae maiestatis mandato parere nolunt, intendo illos tres hic in compedes infernari et incarcerare, deinde cum Paulo Zorchich ad monasterium equitare arbitror et ibidem mandatum suae maiestatis illis proponere, ut dictum Paulum Zorchich pro episcopo suo agnoscant eique obediant, qui se contrarium exhibuerit sicut qraementionatos tres inferrari curarem, quae omnia consilio bellico intimaui et inde responsum expecto. Pro certo audiui, dominum generalem carlostadiensem die crastina Zagrabiam aduenturum, si tarn diu moraretur ibi et ego certitudinem de suo aduentu habere possem; me immediate eo conferre uellem, ut de hac materia omnes tres simul conferre possemus, cum etiam do­minus generalis Vallacos in suo confinio habeat. Hisce dominationi suae reuerendissime perofficiose commendans perseuero. Dominationis suae reuerendissimae obligatissimus seruus Ferdi­nandus Ernestus a Trauttmanstorff. Crisii, die 23. aprilis 1671.

Next

/
Oldalképek
Tartalom