VJESNIK 18. (ZAGREB, 1916.)

Strana - SVESKA 2. - 154

154 chorum in monasterio conuentum, pro electione noui vladike, siquidem calugeri per confinia continuo discurrunt captantes beneuolentiam prin­cipaliorum et assistentiam et quem in prioribus scripsi, fuisse a priori conuentu electum Isaiam scilicet, eundem totalitet- eligent, ut publice auditur. De isto autem conuentu et electione ab alio non audiui nisi ab ipso illustrissimo domino comité colonello crisiensi, apud quem heri fui, id est ultima decembris ibidemque unum fexiliferum inueni, legatum Valačhorum crisiensis continu, qui solicitabat licentiam eiundi ad dictum conuentum pro electione noui vîadikae statim post festa illorum. Sed ut audiui, uix eiandem obtinuit, comité prudenter et sapienter negante, dicebat enirn, talia eium sine consilio vicegeneralis concedere non posse et quia Volachus replicauit, licentiam a vicegenerali illos iam obtinuisse, comes respondit, de ueritate dicti eiundem mediantibus litteris certitu­dinem a vicegenerali habere uelle, proinde quam primum ad vicegene­ralem se scripturum promisit et tunc re bene cognita, responsum dabit. Ad me uero comes colonellus sic est locutus: non est bonum id Valachis permittere, unum est, quia electio episcopi directe spectat ad regiam maiestatem, aliud uero, quia quem semel eligerent, pertinaciter semper habere ucllent, quapropter scribam, inquit, vicegenerali, quatenus illos a tali conuentu sine electione prohibeat. Itaque illustrissime et reuerendissime domine de istis rebus dignetur prouidere et obstare principiis, nam profecto, quanto negotium hoc diutius protrahitur, tanto difficilius bonum finem sortietur, siquidem, ut dictum est, calugeri nunquam cessant, omnem lapidem mouentes pro suo commodo et animos populi contra me incitant, ut me fugiant et auersentur. Iam iste occasio qualis nunquam fuit, agendi pro bono pu­bliko et salute multarum animarum, quae si dimittetur, uix aliquando capietur, nam in hyeme et pace facilius ad omnia populus plecteretur, quam in aliquibus disturbiis uel bello, quoniam calugeri semper orant deum, pro destructione pacis et ut bellum fieret Melior, inquiunt, esset extimatio et nobis et Vallachis, si esset bellum. Humillime supplico illustrissimae et reuerendissimae dominationi vestrae, quatenus mihi gratiam hanc praestare dignaretur, nempe rescriberet, quid mihi facien­dum esset uel agendum, in similibus disturbiis. Demum eidem illu­strissimae et reuerendissimae dominationi vestrae me humillime reco­mendo tanquam meo optimo domino et patrono maximo. Dominus deus omnipotens dominationem vestram illustrissimam et reuerendissimam conseruet multos in annos, in optima sanitate. Datum in Sancto Joanne, prima januaru, anno domini 1671. • :S Illustrissimae et reuerendissimae dominationis vestrae humillimus seruus Paulus Zorchich. Original. Epistolae u nadb. arhivu.

Next

/
Oldalképek
Tartalom