VJESNIK 18. (ZAGREB, 1916.)
Strana - SVESKA 2. - 150
150 regiae maiestatis consiiiario nec non abbati beate Mariae Virginis de Topuzka, amico et patrono obseruandissimo. Marchia. Zagrabiam. Pečat od crvenog voska, na njemu lik manastira, više ovoga kruna vladičanska i slova G. M. Epistolae u zagreb. nadb. arhivu. XXX. Beč, 22. avgusta 1668. Vacki biskup Segedi piše biskupu Borkoviću u stvari vladike Mijakića. Illustrissime ac reuerendissime domine frater, in Christo obseruandissime. Accepi literas illustrissimae ac reuerendissimae dominationis vestrae, in quibus mihi scribit de illo praesumptuoso Valačhorum episcopo Gabriele Kasich. Opinio profecto illustrissimae ac reuerendissimae dominationis vestrae mihi summopere placet, vt idem exauctoritetur et cum sint in dioecesi illustrissimae ac reuerendissimae dominationis vestrae nec opus esse illis episcopo et nec quidem posse esse. Recte tendo ad dominum archiepiscopum, cum quo negotium praescriptum conferam et agam, vt idem episcopus Valačhorum inde amandetur quantotius, ne faciat vlteriora scandala. Quod attinet locum Romae comparatum, ego et defacto sat sollicite procura, vt quam citius fieri poterit, si non totum, tanlum aliquid a sua maiestate obtineamus. Praesentibus annecto officium S. Angeli Custodis, quod sua maiestas impetrauit, vt in omnibus prouinciis et ditionibus suis cum octaua celebretur. In reliquo illustrissimam ac reuerendissimam dominationem vestram diuinae protectioni commendo. Viennae, 22. augusti 1668. Illustrissimae ac reuerendissimae dominationis vestrae frater in Christo addictissimus Franciscus Szegedy, episcopus vaciensis. 5 polja piše: Illustrissimo ac reuerendissimo domino Martino Borkouich, electo episcopo zagrabiensi, sacrae caesareae regiaeque maiestatis consiiiario etc. domino fratri in Christo obseruandissimo. Epistolae u nadb. arhivu u Zagrebu.