VJESNIK 18. (ZAGREB, 1916.)
Strana - SVESKA 2. - 145
145 haec aitque nieras esse calumnias a suis adversariis confietas. Putat vero omne promotionis suae impedimentum a jesuitis promanare, nec possum ei hanc opinionem evellere. Meliorem quidem puto esse Gabrielem, sed insufficientem (licet esset optimus quoad fidem et mores) pro illo officio, quod flagitat. Posset tamen fortassis pro beneplacito illustrissimae dominationis vestrae, in alio inferiori munere, (v. g. archipresbyteri) suo tempore ad finem illustrissimae dominationi vestrae propositum deservire idque ipsum ei posset in génère (ne prorsus absque omni consolatione dimitteretur) promitti. Alias literas mittam proxima posta. Jam finio, quia Simeon festinat abire. Deus illustrissimum et reverendissimum dominum in sua gratia et optima valetudine conservet. Datum Viennae 9. aprilis anno 1663. Illustrissimae et reverendissimae dominationis vestrae minimus in Christo servus Georgius Gailer. P. S. Si harum lator denuo vellet hue excurrere, oro dissvadeat illi reverendissimus dominus, quia nemo illum libenter hic videt, valde enim est molestus. 5 polja piše: Illustrissimo et reverendissimo domino, domino Petro Petretitsch, dei et apostolicae sedis gratia episcopo zagrabiensi, S. Mariae de Topuska abbati, sacrae caesareae regiaeque maiestatis consiliario etc. domino in Christo collendissimo. Zagrabiam. Original. Epistolae u nadb. arhivu n Zagrebu. XXVI. Beč, 18. aprila 1663. Kancelar Georgije Selepčenji, kaločki nadbiskup, Iraži od zagrebačkog biskupa Petra Petretića informaciju o Gavrilu Mijakiću. Reuerendissime domine frater in Christo mihi obseruandissime. Gabriel Miakicz, ordinis, diui Basilii sacerdos, cum recommendatitiis excellentissimorum dominorum comitum bani et generalis Leszly ac vayuodarum fere omnium, pro episcopatus Szwitniczensis obtentione, rursus ad suam maiestatem recurrit, offerendo se eidem maiestati sacratissimae sub poena capitis Romam profecturum, immediatam a dominatione vestra reuerendissima dependentiam habiturum eidemque in omnibus debitum obedientiae cultum et obsequendi Studium exhibuntur, mandatisque pariturum ac insuper Scholas erecturum denique super his omnibus praemissis literas suas reuersales, pro libitu conficiendas, daturum eaque omnia realiter executurum. Cum autem sua maiestas sacratissima a me desuper non solum quam cancellario verum etiam quam metropolita benigne cupiat informari. Pro eo dominationem ve10