VJESNIK 18. (ZAGREB, 1916.)

Strana - SVESKA 2. - 120

120 quidem ualde a uia ueritatis aberrantes, mei officii est, illos uti errantes ad uiam ueritatis reducere. Quinta, dato et non concesso etiam si per conuersionem Valačhorum temporalia quaererem (de quo tarnen nec cogitaui, testem inuoco deum) meum, non alienum quaererem, quod etiam licitis modis quaerere teneor, nam territorium illud, in quo Va­lachi in dioecesi mea existentes résidèrent, maiori ex parte ad episco­patum zagrabiensem spectaret, et ita si illud quaererem, meum ex de­bito quaererem, non alienum, quod etiam vestra sacratissima maiestas mihi iuxta omnia iura diuina et humana restituere, uel saltem aliquam recompensationem occasione illius facere teneretur. Haec ad praesens pro mea innocentia vestrae sacratissimae'maiestati insinuanda erant, quam innocentiam et meum in praemissis intentum bonum, ut citius vestra sacratissima maiestas credere ualeat, si aliud pro conuersione Valačhorum fienda, facere nequit, faciat saltem vestra sacratissima maiestas hoc unicum. Ego zelando conuersionem Valačhorum in dioecesi mea residentium concionatores aliquot catholicos in medium illorum mittere paratus sum, quibus quia necessaria esset assistentia vestrae sacratissimae maiestatis, pro securitate vestra sacratissima maiestas iubeat domino generali confmiorum sclauonicorum, ut talibus meis concionato­ribus, quos in medium Valačhorum, pro illorum conuersione misero, assistentiam medio capitaneorum, modis sibi notis faciat. Inde etiam apparebit, me non temporalia, sed spiritualia quaerere. In reliquo eandem vestram sactatissimam maiestatem diutissime et felicissime ualere exopto. Zagrabiae, 20. julii anno domini 164-2. Vestrae sacratissimae et caesareae ac regiae maiestatis humillimus capellanus Benedictus Vinkouich, episcopus zagrabiensis, manu propria. 5 polja piše: Copia litterarum per reuerendissimum dominum Be­nedictum Vinkouich, episcopum zagrabiensem, ad sacratissimam caesa­ream ac regiam suam maiestatem, ratione conuersionis et salutis Va­lačhorum in dioecesi zagrabiensi residentium. Anno et die intro annotato missarum. Prepis. Ecclesiastica u nadbiskupskom arhivu n Zagrebu. VIII. Beč, 23. marta 1651. Ferdinand Hl. postavlja Simeona Kordića za arhimandrita lepavinskog. Nos Ferdinandus Tertius, dei gratia electus Romanorum imperator semper augustus ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croa­tiae, Schlauoniaeque etc. rex, arhidux Austriae, dux Burgundiae, Bra­bantiae, Styriae, Carinthiae, Carniolae, marchio Morauiae, dux Luxem­burgae ac Superioris et Inferioris Silesiae, Vierthembergae et Teke ac utriusque Lusatiae, comes Habspurgi, Tirolis et Goritiae etc. memoriae

Next

/
Oldalképek
Tartalom