VJESNIK 18. (ZAGREB, 1916.)

Strana - SVESKA 2. - 117

117 et subiectus esse deberet, ut ex canone siue capitulo sequente mani­feste apparet, quem canonem de uerbo ad uerbum inserere placuit, ' cuius tenor est talis : Quoniam in plerisque partibus infra eandem ciui­tatem atque dioecesim permixti sunt populi diuersarum linguarum, ha­bentes sub una fide uârios ritus et mores, districte praecipimus, ut pontifices huiusmodi ciuitatum siue dioecesum prouideant viros idoneos, qui secundum diuersitatem rituum et linguarum, diuina Ulis officia cé­lèbrent et ecclesiastica sacramenta ministrent, instruendo eos, uerbo pariter et exemplo. Prohibemus autem omnino, ne una eademque ciuitas siue dioecesis diuersos pontifices habeat, tanquam unum corpus diuersa capita quasi monstrum. Sed si propter praedictas causas (diuersas vi­delicet linguas et diuersos ritus) urgens nécessitas postulauerit, pontifex loci catholicum praesulem, nationibus illis conformem, prouida delibe­ratione, constituât sibi vicarium in praedictis, qui ei per omnia sit obe­diens et subiectus. Vnde si quis aliter se ingesserit, excommunicationis se nouerit mucrone percussum et si nec sic resipuerit, ab omni mi­nisterio ecclesiastico deponatur, adhibito (si necesse fuerit) brachio saeculari ad tantam insolentiam compescendam etc. Hactenus prae­citatus canon in concilio generali lateranensi quarto, anno domini mil­lesimö centesimo decimo quinto Romae apud Lateranum sub Innocentio Tertio pontifice celebrato. Qui canon inde desumptus in decretalibus Gregorii Septimi sub titulo : de officio iudicis ordinarii, pro capitulo 14 relatus est, in quo, cum facultas đetur, ordinario dioecesano episcopo, constituendi praesulem, qui populis ob diuersas linguas et diuersos ritus diuina celebrare et sacramenta administrare isque vicarius ordinarii eique obediens et subiectus esse debeat. Manifeste apparet, quod sine scitu et licentia episcopi zagrabiensis, talis valachichus praetensus episcopus et episcopatus etiam ob ritus diuersos in sua zagrabiensi dioecesi a praefato Ferdinandu Secundo, Romanorum imperatore Hungariae et Scla­uoniae rege, creari non poterat, tarn ex praemissa, quam ex hac alia ratione, ne unus episcopatus aut una dioecesis duo habeat capita, ue­luti aliquod monstrum. Quapropter idem antelatus dominus reuerendis­simus exponens, primo protestatus est, super eo, quod in dioecesi sua zagrabiensi iuxta praecitatum canonem siue capitulum praenominatus episcopatus vretaniensis intitulatus absque scitu et consensu praedeces­sorum suorum episcoporum zagrabiensium iundari non poterat et quod in praeiudicium episcopi et dioecesis zagrabiensis fundatus sit. Ad haec etiamsi cum praescitu et consensu suorum praedecessorum fundatus fuisset fundarique potuisset, adhuc tarnen episcopo moderno zagrabiensi ac suis praedecessoribus, episcopis zagrabiensibus, ueluti suus ac illorum vicarius obediens et subiectus deberet esse. Hic autem modernus prae­tensus Valačhorum siue Rascianorum in dioecesi zagrabiensi residentium, episcopus Maximus Pietrouich non solum praedecessoribus suis sed etiam

Next

/
Oldalképek
Tartalom