VJESNIK 18. (ZAGREB, 1916.)
Strana - SVESKA 2. - 115
115 et dici debebat iuxta canonem infracitatum. Ideo ne videlicet una dioecesis duos haberet episcopos, contra ordinationem consilii quarti generalis lateranensis et eius canonem infracitatum. Demortuo prenominato Simeone Vretanna, post obitum illius, Ferdinandus Secundus, Romanorum imperator gloriosus et rex Hungariae ac Sclauoniae pius, ad suasionem nonnullorum sine consensu pontificis, Hungariae primatis, archiepiscopi colocensis, episcopi etiam zagrabiensis, episcopatum nouum pro iisdem Valachis siue Raschianis in confinio Sclauoniae, in dioecesi zagrabiensi ac comitatu crisiensi residentibus, anno domini millesimö sexcentesimo trigesimo fundauit eumque a cognomine Vretanna siue Vretanich vretaniensem, cancellarius et secretarius hungaricus, rerum et locorum ignari, inconsulto etiam episcopo zagrabiensi denominarunt, quem nouum episcopatum vretaniensem appellatum, memoratus Ferdinandus Secundus cuidam Maximo Pietrouich, natione Valacho siue Rasciano, professione monacho basiliano, religione et corde schismatico, ore autem ficto catholico et in multis haeretico et per omnia ignaro. Idem imperator et rex Ferdinandus Secundus ad malam informationem nonnullorum capitaneorum, muneribus per dictum monachum corruptorum, anno eodem millesimö sexcentesimo trigesimo supra annotato contulit, qui episcopus vretaniensis, simul et monachus basilianus, defacto maneret in pretacto monasterio sancti Michaelis, Marchia dicto, in territorio episcopatus zagrabiensis, in prouincia iuanicensi et comitatu crisiensi de annuentia et collatione praedecessoris domini exponentis, Pétri , uidelicet Domitrouich, episcopi zagrabiensis, per pretactum Simeonem Vretanna abbatem, fundato et erecto. Qui Maximus Pietrouich, licet dum pro predieto episcopatu Rascianorum siue Valačhorum sibi conferendo institisset, fingebat pro tunc se esse catholicum, asserens, se esse romano pontifici subiectum et cum romana ecclesia unitum, in eaque tarn unione, quam religione permansurum, clerum ac pretensum populum suum ad eandem proposse perducturum, summo pontifici obedientiam et reuerentiam exhibiturum, imo et ab eodem confirmationem et consecrationem accepturum. Praemissa tunc temporis eundem promisisse, professionemque fidei catholicae coram cardinali et nuncio apostolico Palota dicto Viennae fecisse. Quesitus idem Maximus Pietrouich in festo Ascensionis Domini anno millesimö sexcentesimo quadragesimo coram eodem moderno reuerendissimo episcopo zagrabiensi exponente fassus fuisset, vt idem reuerendissimus episcopus zagrabiensis exponens coram nobis retulisset. Nam alias nisi praemissa promisisset, nunquam (inquit dominus exponens) praetacto 'schismatico monacho basiliano toties memoratus Ferdinandus Secundus, alias catholicissimus, dictum Valačhorum episcopatum contulisset, quem in regno Sclauoniae alioquin catholico, ideo fundasset, non ut Valachi in schismate persistèrent, sed ut ex schismate ad religionem et unionem catholicam conuerterentur.