VJESNIK 18. (ZAGREB, 1916.)
Strana - SVESKA 2. - 110
110 ticis pecunia, perrexit in Turciam ad quendam archiepiscopum Bulgariae et ab eodem confirmationem et consecrationem accepit, cui etiam fide itatem iurauit et per consequens, quod ipsemet in schismate permanebit, clerum ac populum in eodem conseruabit. Posteaquam dictus Maximus monachus modo praedeclarato in episcopum Valachorum creatus, coram Ferdinando Secundo et nuncio apostolico praenominatis sese et esse et fore catholicum, clerum ac po pulum suum in religionem ac unionem catholicam reducturum, summo pontifici obedientiam exhibiturum promisisset neque tarnen praemissa hactenus fecisset. Dominationes vestrae monebunt eundem fraterne no mine meo, ut praemissis cunctis, in quantum in domino possibile est, satisfacere satagat, alias nisi satisfecerit. Ego tarn ex charitate, quam ex officio, inprimis apud sum mum pontificem, tandem apud caesaream ac regiam maiestatem, modis iustis ac debitis, instare conabar, ut iidem modum certum adhibeant, quo mediante idem Valachorum episcopus praemissa facere debebit, si titulo ас dignitate episcopali, hisce in prouinciis christianis ac catholicis et dioecesi zagrabiensi gaudere uoluerit. Et quia sacrum consilium lateranense generale quartum, Romae anno Christi 1215. celebratum (cui interfuerunt patriarchae constanti nopolitanus et hyerosolymitanus personaliter, antiochenus et alexan drinus per nuncios, item episcopi orientis et occidentis, Graeci et Latini, numero 412, primates et metropolitani 81, imperatorum orientis et occi dentis legati), prohibet, unam dioecesim duos episcopos habere, ne dioecesis ilia duo capita, ueluti monstrum aliquod, habeat. Et cum in mea zagrabiensi dioecesi dicti Valachorum episcopi episcopatus sit absque licentia et scientia primatis Hungariae, metropolitani colocensis et episcopi zagrabiensis illius temporis sit fundatus, propter ritum Grae corum, ob quem iuxta caput 9. praecitati concilii lateranensis episcopus zagrabiensis, potest catholicum praesulem sibi vicarium constituere, qui diuina administret, iuxta diuersitatem linguarum et rituum, qui talis praesul ac vicarius ordinario per omnia sit subiectus et obediens, patet id ex canonibus praedicti concilii lateranensis capite nono, quod ita se habet: „Quoniam in plerisque partibus intra eandem ciuitatem atque dioecesim permixti sunt populi diuersarum linguarum, habentes sub una fide uarios ritus et mores, districte praecipimus, ut pontifices huiusmodi ciuitatum siue dioecesum prouideant uiros idoneos, qui secundum di uersitates rituum et linguarum diuina officia illis celebrent et ecclesia stica sacramenta ministrent, instruendo eos uerbo pariter et exemplo. Prohibemus autem omnino, ne una eademque ciuitas siue dioecesis diuersos pontifices habeat, tanquam unum corpus diuersa capita quasi monstrum. Sed si propter praedictas causas urgens necessitas postu lauerit, pontifex loci catholicum praesulem, nationibus illis conformem,