VJESNIK 1-2. (ZAGREB, 1915.)
Strana - Sveska 3. i 4. - 259
259 mense may nuper preteriti, dum eram obsesus a Thurcis in Clysio, dederam comissionem reuerendo domino Marcho Maroich nec non nobilibus et egregiis viris Paulo Vugrinovich et lohani Gusich, meis vicecapitaneis Segnie existentibus, vt nomine et in persona nostra cum magnificis et generosis dominis equitibus auratis Johane Ophter, capi- taneo Terre Fluminis et Jacobo Durer, Pisini et comitatus capitaneo, vti commissariis serenissimi atque inuictissimi principis Ferdinandi, dei gratie Vngarie et Bohemie régis meritissimi et archiducis Austrie, de Segnia, Ottocas, Starigrad et Clysio compositionem facerent, quam quidem compositionem et scripturam per prefactos nomine nostro cum predictis magnificis dominis factam laudamus, aprobamus, rectificamus et confirmamus cum omnibus suis punctis et clausulis, in ea contenus. Nunc vero iterum et denuo fidem nostram et iuramentum damus et policemur, quod Semper et omni tempore erimus fidèles et obedientès prefato serenissimo régi Ferdinando, régi Vngarie et Bohemie ac archiduci Austrie et sacre corone Vnngarie manutenendo, fideliter supra nominata loca pro sua maiestate et sacra Corona Vngaria, in quorum fidem et testimonium ac robur omnium et singulorum premissorum has nostras fieri iussimus per vicecancellarium communitatis Segnie et notarium publicum infrascriptum sigillique nostri soliti impressione communiri. Datum Segnie, die XXVI july MDXXVII. Andreas Vero- nensis, vicecancellarius Segnie, notarius, manu proprio. Original. Listina na hartiji. Pečata nema. Priopćio Dr. Alelisa Ivič.