VJESNIK 1-2. (ZAGREB, 1915.)
Strana - Sveska 1. i 2. - 168
168 consortem prouidi Laurentii Martynchych allegat taliter, quod dum ipsa actrix ante proxime transactam vindemiam cum suo nepote infantulo ex balneo ad domum suam regrederit occurissetque eidem ipsa in causam attracta et dixit ad actricem, quod idem infantulus esset per maleficas abreptus, cui infantulo moriendum esset in festo Natalis domini. Quod cum ita accidisset mortuusque illo ipso die Natalis do mini infans esset, ideo cum sciret in causam attracta talia praedicere, mortem videlicet alicuius, ipsa et plura sciret. Petit iudicium sibi admi nistrare de tali suspecta mulieri. In causam attracta per Laurentium Martynchych maritum suum dicit cum „Neday Bogh", se aliquid mali scire, nec ita esse vt actrix assereret ipsam locutam, sed dixisset se a quadam vetula muliere, quae omnibus fere inhabitatoribus Toplyka fuisset cognita, vtputa a Martini Welyky vxore (audiuisse), quod quiscunque abriperetur per maleficas vel surgimanas in festo Ioannis Baptistae, vsque diem Natalis domini sibi moriendum esset. Qui autem in Natali domini abriperetur, extunc vsque festum Ioannis Baptistae tali intereundum esset. Deponitque caput, vt ad caput probet, quis aliquid maleficii contra ipsam sciret. Semotis partibus deliberatum est, vt cum in parte aliqua non ne get se quaedam similia verba assertion i actricis esse locutam, ideo in nullo actrix contra in causam attractam convinceretur Et cum neganti detur fides, ideo in causam attractae incubit sui expurgatio pênes „Neday Bogh". Debet autem sese expurgare decimoquinto die tertiase cum honestae vitae hominibus, quod nullius maleficii conscia esset, nec lae sisset aliquando malefitio quempiam, nec laedere sciret. Si se expurgabit, erit honesta. Sin minus, vt cum marito vna eiicetur ex hac ditione do minorum reverendorum capituli Zagrabiensis, ne putridum semen in viridam massam inficiat et vermiculosa ouis a sanis abalienetur. Nulla partium appellavit. IV. 1699. lipnja 11. U Varaždinskim Toplicama. Kaštelan grada Top ličkoga tuži pred kaptolskim sucem u Topli cama Anu Koos i drugarice kao vještice. Osuda u tom predmetu. Anno domini 1699. die 11. mensis Junii, in arce Toplica vene rabilis capituli ecclesiae Zagrabiensis et comitatu Varasdiensi existenti habita. Per me Michaelem Hudoden in infrascripta causa infra deno minandi officialis mentionati capituli substitutum iudicem, praesentibus ibidem egregiis et. nobilibus Georgio Mikulchich attacti comitatus Va rasdiensis vice iudice nobilium et cum commissione perillustris ac ge nerosi domini Georgii Plemich vicecomitis dicti comitatus Joanne Gre