VJESNIK 16. (ZAGREB, 1914.)
Strana - 295
295 dux Austriae, dux Burgundiae, marchio Morauiae, cornes Tyrolis etc. fidelibus nostris prudentibus et circumspectis judici et iuratis ciuibus ciuitatis nostrae Kapronczensis, salutem et gratiam. Quum ex publicis constitutionibus regni nostri Sclauoniae proxime factis intelligamus, de cretum esse, ut imposterum apud illos tallerus unus pro centum, aureus uero pro centum quinquaginta soldinis recipiatur; vos autem necessa riae huic, et a maiori parte regnicolarum acceptatae approbataeque con stitutioni contradixisse ; fidelitati vestrae committimus et mandamus, ut vos quoque caeterorum fidelium regnicolarum nostrorum constitution! consentire, nequë diuersum ab illis sentire, uerum eundem valorem, qui ab eis decretus est, uos quoque obseruare debeatis. Secus non facturi. Praesentibus perlectis, exhibenti restituas. Datum in arce nostra regia Pragensi, die octa.ua mensis marcii, anno domini millesimo quingente simo septuagesimo. Maximilianus m. p. Joannes Listhius, episcopus Vesprimiensis, m. p. Izvornik na papir n. Pečat pritisnut i dobro sačuvan. Arkiv grada Koprivnice'. 25. Beč, 31. prosinca 1571. Kralj Maksimilijan II. na molbu gradskoga suca Antuna Mikoša po tvrdjuje pravice i sloboštine, što su ih gradu Koprivnici nekada po dijelili kraljevi Ljudevit i Sigismund, a 23. lipnja 1547. potvrdio i kralj Ferdinand I. Nos Maximilianus secundus, dei gratia electus Romanorum impe rator, semper augustus, ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclauoniae, Ramae, Seruiae, Gallitiae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque etc. rex, archidux Austriae, dux Burgundiae, Brabantiae, Styriae, Carinthiae, Carniolae, marchio Morauiae, dux Lucemburgae ac superioris et inferioris Silesiae, Wirtembergae et Thekae, princeps Sue uiae, cornes Hapspurgi, Tyrolis, Ferreti, Kyburgi et Goritiae, landgrauius Alsatiae, marchio sacri Romani imperii supra Anasum Burgouiae ac superioris et inferioris Lusatiae, dominus marchiae Sclauonicae, Portus Naonis et Salinarum etc. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit vniuersis, quod fidelis noster prudens et circumspectus Anthonius Mykws, judex ciuitatis nostrae Kaproncza, suo ac aliorum vniuersorum ciuium et inhabitatorum eiusdem ciuitatis no strae Kaproncza nominibus et in personis, exhibuit nobis et praesen tauit quasdam literas serenissimi quondam principis domini Ferdinandi ?