VJESNIK 16. (ZAGREB, 1914.)
Strana - 21
21 tnik je napisao posvetu na cieloj strani 62 za 41 cm veličine. Zaplet je bieloplavi. Neka slova i rieči umjetnik je napisao zlatom ili plavom bojom, dočim je ostali dio teksta izradjen crnim slovima i rimskim pismenima. Posveta glasi: ADMODUM REVDO PATRI BERNARDINO TISSICICH Vulgo NICOLANDA OLIM PROVINCIALI DIGNISSJMO. Quod fuit in votis longo iam tempore tandem Ponitur ecce meis ultima meta notis. Est labor haud modicus, modica licet arte triumphet: Huic modico, magnum pondus inesse patet. Carmina concludunt haec namque fidemque Deumque, Si tarnen ulla Deum claudere metra queant. Est forma informis, magis informatur ab ipsa Materia über: haud forma dat esse rei. Et licet indigeat nullo custode volumen, Intus custodem cum sibi Charta gerat : Attamen huic aliquem cupio invigilare labori : Zoile, qui dentés arceat inde tuos. Livoris quamquam rabiem quid curo furentem ; Materiam, tristis, dum bona, livor habet? Sed quaero excubias, quae carmina nostra coronent, Et quae sint operi, vera Corona meo. Hesperidum "procul hinc, vigiles procul este dracones Squammigeras iactent aurea mala feras. Respuit ignivomos pariter mea pagina tauros; Pagina Phryxei velleris osa boves. Haec siquidem levium creduntur somnia vatum, Fabula nulla meis dabit inesse notis. Aliger hic adest coeli delapsus ab arce; Alitis excubias postulat iste liber. BERNARDINE PATER, nostri decus ordinis, aima Lux Spalati, clarum Dalmatiae iubar : Tu charitate flagrans, certe angélus ordinis huius, Seraphici merito crederis esse patris. Seu doceas, seu verba tonas divina per orbem, Seu régis, Angelica conditione nites. Hune quemeumque tibi librum committo tuendum ; Huius tu custos pervigil esse velis. Cum scriptisque TÜO scriptorem trado favori : Scriptorem et scriptum TU PATER usque fove Coelitus optato quod si dignabor honore, Nec feret hic codex irrita vota meus. Quae fuit ante BONAE VENTURAE pagina, possthac TE custode, BONAE pagina SORTIS erit. Paternitatis Tuae admodum reverendae Compatriota addictissimus FRATER BONAVENTURA DE SPALATO etc.