VJESNIK 1. (ZAGREB, 1913.)
Strana - SVESKA 3. - 244
244 bentibus: mittitur et destinatur, condescendere débet in ipso Oppido Zamobor,. in Domo quam illi Praefectus Oppidi Zamobor Rihtar uocatus, assignauerit et demonstrauerit, et illic idem Rihtar praefato homini Nostro, necnon comitibus et equis ejusdem, victum condignum pro toto tempore, quo in negotio Deci marum illic uersabit dare tenetur; dum autem Décima ipsa colligi sive percipi. ceperit, tune singulus sedecimus Cubulus Vini, de omnibus ipsis Decimis Nostris, ex Pertinentes castri memorati Zamobor proueniens, item et singula sedecima Capecia Bladij cujuscumque generis illud sit, quod decimatur, Eidem Richtaro oppidi Zamobor pro tempore constituto dari débet et assignari, libère et paci fiée ; item ultra hoc intra omnes personas quae Decimam ipsam soluunt, sem* per excipitur una melior et principalis, quae uidelicet erit decimata ad majo rem summam vini siue Bladij, et illa cedit ad Portionem nostram, alia autem quae fuerit subsequens et quoad Portionem Summae secunda, cedit et datur Rihtaro Oppidi pro tempore constituto, et ipse quidem Rihtar débet inuenire Nobis et homini Nostro locum competetentem in quo congregabitur Bladum siue Vinum, Vasa autem pro parte nostra necessaria nos inuenire, et eo dedu cere debemus, saluo quod si fortasse non haberemus tot Vasa quot forent pro fertilitate Anni necessaria, tune praefatus Rihtar in sortem pecuniarum nostra rum omnem laborem in conquerendis Vasis adhibere dignetur. Et haec quidem omnia quantum de Richtaro, debent obseruari etiam per illos quibus fortasse Nos juxta beneplacitum nostrum praefatas Décimas nostras pro aliquo Anno locauerimus siue in Arendam dederimus mediantibus litteris Nostris. De praecone autem ejusdem Loci, non inuenimus quidem certum fuisse obseruatum, sed si homo noster uiderit ejusdem diligentiam in seruiendo circa Res nostras neces sarias, ibidem poterit eidem, considerato Labore illius, sex aut circiter cubulos Vini deputare. Et super his omnibus praesentes litteras pendentes Autentico Sigillo Nostro roboratas emanari uoluimus. Datum feria tertia proxima, ante festum Beatorum Simonis et Judae Apostolorum, Anno domini Millessimo Quingentessimo qua dragessimo primo. (L. S.) Izvana : Contractus Venerabilis Capituli Zagrabiensis intuitu Decimae universi Dominij Arcis Szamobor, cum Judice reliquisque Oppidi Szamobor Juratis celebratus. Ovjerovljeni prepis iz 17. stoljeća u arkivu trgovišta Samobor, fasc VIII. uro. 1018. Priopćio Vjekoslav Noršić.