VJESNIK 1. (ZAGREB, 1913.)
Strana - SVESKA 1. - 17
17 ipsi pro extruendis molendinis, pîscinis et alils, que ad proventus et redditus dicti castri et civitatis augendos pertinebunt, successive ero gaverint, per illos, quibus a nobis aut heredibus successoribusque nostris regibus redemptio dicti castri et civitatis cum tempore conce detur, heredibus ipsorum Ungenad juxta aequam tunc temporis fiendam estimationem plene reddi et restitui debeant. Ut autem defensioni et conservationi ejusdem castri et civitatis, in hostium finibus existentium, comodius subveniri possit, ex tricessima Regni nostri Sclavoniae quo libet in posterum anno a die datarum praesentium computando, ducentos florenos Hungaricales, quemlibet eorum septuaginta quinque cruciferis calculando, per modernos et futuros tricesimatores nostros ipsis Ungenad dari et numerari volumus et jubemus. Quod si autem Turcam expedi tionem aliquam insignem ad partes Regni nostri Sclavoniae facere suc cessu temporis contigerit, nos secundum exigentem ejus temporis neces sitatem presidia necessaria ad predictum Castrum et civitatem ordinabimus. Preterea si casus quispiam obvenerit, quo jure mediante ipsi Ungenad predicto Castro et civitati eorumdemque redditibus cedere cogerentur, in eo času nos aut heredes successoresque nostri teneamur et simus obligati, prescripta quinque millia florenorum Renensium eisdem in pleno numero, una cum impensis ad aedifitia, fortalitiaque et menia, scitu et annuentia nostra factis, reddere et persolvere, aut super eadem summa in aliis bonis in regno nostro Hungariae et Sclavoniae habitis, eosdem Ungenad assecurare et contentare. Ea vero, que ad molendina, piscinas et alia, ad proventus castri augendos pertinentia, premisso modo ero gaverint, hü, ut premissum est persolvere teneantur, qui dictum Castrum et civitatem nostram Warasdiensem sive jure sive ex nostra heredumque nostrorum annuentia occupaverint, futurique erint possessores. Quibus Omnibus premissis, eisdem Ungenad eorumque heredibus, integre per solutis, ita tandem possessione ejusdem castri et civitatis Warasdiensis ipsi cedere teneantur, sine omni dolo et tergiversatione. Hoc etiam pre sentibus specialiter déclarantes, quod si casu quopiam sinistro (quem Deus longe avertat) predictum Castrum et civitas per hostes vi occu parentur, et nos aut successores nostri, ea Del auxilio recuperaremus, teneamur nos sub premissis conditionibus illa eisdem Ungenad eorum que heredibus restituere. Annuimus etiam et concessimus, ut ipsi Un genad dictum Castrum et civitatem nostram Warasdiensem pro predicta summa his conditionibus, quibus illa a nobis ipsi tenent, quibuscumque voluerint, — qui tarnen nobis et heredibus nostris regibus Hungariae fidèles obedientes et accepti erunt — impignorare possint et valeant. Imo inscribimus, obligamus, annuimus et concedimus harum nostrarum — quibus secretum sigillum nostrum, quo ut rex Hungariae utimur, est 2