VJESNIK 1. (ZAGREB, 1913.)

Strana - SVESKA 1. - 9

9 autem medietate eiusdem monasterij pro nobis et successoribus nostris reservata, ut pateret ex literis introductorijs et superinde relatorijs eius­dem reverendi Andreae Suppanich et egregij Joannis Zmollianovich in­troductoribus, super introductione dictorum fratrum facta, emanatis. Et dicta quidem medietas monasterij reservata est per nos, pro nobis et successoribus nostris eo usque, quoad divina bonitas confinia Ivanicensia et alia illis vicina ulterius protruserit et Ivanieense episco­pale territorium totum a confinio, cum Turca habito, eliberabit. Epis­copus etiam universa bona Ivanicensia libère possidere et sibi ubi vo­luerit curiam aliam aedificare poterit, quo per gratiam Dei facto et alteram medietatem eiusdem monasterij pro se reservatam, ipsis fratribus Franciscanis cum aedifieijs cunetis, parata sibi prius alia alibi curia, tarn modernus episcopus, quam sui suce essores, parati erunt restituere, quod faxit Dominus per suam misericordiam. Interea donec praemissa fient, fratres monachi, si in aedibus re­verendissimi in medietate monasterij aedificatis, pro hospitio alicui ex suis superioribus advenienti, dando indigébunt, eisdem tali in casu ho­spitium per officialem reverendissimi non denegabitur; quin potius ho­spitalitas condecens in talem advenientem superiorem, pro possibilitate exercebitur, quod nos, tempore nostri regiminis, officiali nostro Ivani­censi faciendum commisimus. Et sie ^a tempore expugnationis castrorum Mozlovina et Velika dictorum, anno domini 1544. expugnatorum, monasterium praetactum Ivanieense a monachis desertum, ab episcopis Zagrabiensibus veluti pa­tronis et dominis terrestribus occupatum et per illos in hodiernum usque diem, bona fide possessum fuisset. Unde episcopi Zagrabienses dictum Ivanieense monasterium etiam in literis suis, autentice extradatis, mo­nasterium suum appellabant. Patet id ex literis autenticis reverendissimi olim Georgij Draskovich, episcopi Zagrabiensis in anno Domini 1568. subditis et colonis Ivanicensibus in villa Oppati(czi)nczi dicta, datis, in quibus inter reliqua reperiuntur verba haec : Nos tarnen paterne con­sideratis alijs qnoque servitijs, quae ipsi ad monasterium nostrum Ivanieense continue praestare soient. Notanda sunt verba haec : quae ipsi ad monasterium nostrum Ivanieense praestare soient etc. Habentur et reperiri poterunt praetactae literae originales apud subditos Ivani­censes Oppaticzenses, quarum copiam nos aeeepimus et habemus inter aliarum literarum paria. Patet etiam id ex literis alijs autenticis et quidem reverendissimi olim Petri Heresinczi, episcopi Zagrabiensis, in anno Domini 1586. emanatis et egregio Petro Haszanovich datis, in quibus inter reliqua habentur verba haec : Volentes ipsum speciali nostra gratia et favore prosequi, quandam domum nostram antiquam in dicto mo­nasterio nostro Ivanicensi supra muros eiusdem monasterij a plaga orientait extruetam etc. Notanda etiam hoc loci sunt verba sequentia^

Next

/
Oldalképek
Tartalom