VJESNIK 1. (ZAGREB, 1913.)
Strana - SVESKA 1. - 6
6 ut traditio hominum recens ferret et inscriptio illa, quae in lapide sculpta et imposita supra portam maiorem eiusdem ecclesiae de anno 1508. sub mitra et reliquis insignibus Lucae, episcopi Zagrabiensis, maneret et indicaret. 1 ) Quod monasterium a Luca, episcopo Zagrabiensi, constructum. monachis Franciscanis minoris observantiae, datum fuit, in quo habi tarunt usque ad obsidionem ex expugnationem castrorum Mozlovina et Velika vocatorum per Turcas anno 1544. factam ; quae castra, ubi a Turca expugnata et occupata fuissent, homines episcopi Zagrabiensis in Castro illius Garych dicto existentes, ob timorem Turcicum illud derelique runt et ex eo profugerunt, nemine illos appugnante. Tune etiam monachi Franciscani duo monasteria, unum Podgradije, 2 ) aliud in Ivanich existens deseruerunt, hoste quidem in vicino existente, ast nemine illos persequente, Quomodo monasterium Ivanieense ad manus episeoporum Zagrabiensium pervenerit Ubi ante conflagrationem curiae episcopalis Ivanicensis octo fere annis, anno videlicet illo 1544. (quo a Turcis castra Mozlavina et Ve lika expugnata fuere) monachi Franciscani non solum monasterium Pod gradije, sed etiam ipsum monasterium Ivanieense, uti iam dictum est, deseruissent et deserentes ex dictis monasterijs profugissent, tune post eorum desertionem et fugam episcopus Zagrabiensis Gyulay, per suos officiales monasterium Ivanieense, uti patronus et dominus terrestris occupari ac hominibus, subditis videlicet suis, propter metum Turcarum ex villis vicinis profugientibus, repleri curaverat. Tandem ubi Germanis confinia Sclavonica et ipsa Ivaniczenses, propter . maiorem defensionem de voluntate régis et regni data fuissent et capitaneus, quidam Petthëo cognominatus, quinquaginta equitum, praedij Ivanicensis per Germanos constitutus et per praefatum episcopum Zagrabiensem Gyulay provisor bonorum suorum Ivanicensium creatus extitisset. Cuius capitanei et pro visoris bonorum episcopalium Ivanicensium in dicto monasterio Ivani censi, a monachis deserto, quadam nocte servi et milites vino et somno obruti, candelam ardentem in stabulo reliquerunt, ardente candela et 1 ) Još je danas nad vratima samostanske crkve grb biskupa Luke (na štitu je ptica grif, koja gazi nogama krunu, a nad Štitom je mitra). Na ploči su još ove godine: 1558., 1866. i 1881. kad se crkva popravljala. 2 ) Samostan Podgorje jest danas u župi Ludina. Na mjestu, gdje je stajao, poznaju se još danas zidine. U župnoj knjizi spomenici navadja se, da je do g. 1500. bila kod toga samostana, koji je pripadao cistercitskomu redu, župna crkva. To dakako nije ispravno. Iz kapele te crkve potiče po usmenoj predaji pobočni žrtvenik sv. Antuna Pad. ,u ludinskoj župnoj crkvi. Taj je žrtvenik, kako natpis na njem svjedoči, dao god. 1719. obnoviti: nobilis et generosus vir Joannes Habianec.