VJESNIK 14. (ZAGREB, 1912)
Strana - 73
73 narchae nostri matris sorori concredere etiamnum dignatur. Unde tum consideratis his quam etiam quod genitoris mei uterinum fratrem nomine Joannem piae reminiscentiae Leopoldus in sui servitio pro ephoebo usque ad mutationem sui status, et fratrem meum Carolum Josephum gloriosissimae memoriae imperator Josèphus, ac tandem modernus clementissimus noster conservare et pati (me quoque in hacce iuventute mea licet immeritum in diversos ecclesiae caractheres promoto) dignatur. Ipsa natura humana et inclyti status et ordines soli iudicabunt, me ac familiam meam potius domui Austriacae, etiam in foemineo sexu, ultimum halitum et guttam sanguinis consecrare velle ac oportere, quam vel in minimo huic opinioni pie et iuste (Deum omnipotentem orando pro successore masculo et conservatione domus Austriacae) contrastare. Quo ad secundum tandem punctum, in quo recursus ad principem et eius tabulam regiam (intelligo regni Ungariae diaetam) per novissime statutum, omnibus iniuriam pacientibus, absque insinuatione praevia in regno facta erectum praepeditur, meam quoque do eatenus scripto opinionem. Ut quemadmodum nostra ac antenatorum nostrorum magna mérita hane avitam libertatem patriae promeruerint, et multorum iudicio et scientia de patria bene meritorum simile statutum sine principe conditum, vel maxime absentibus comité bano et eius locumtenente, nonnullisque et quidem prineipalioribus dominis magnatibus, prouti in hacce congregatione regni absentibus, tota tamilia Keglevichiana, ac tota familia Erdeodyana, Chikuliniana, Orahoczyana, Rattkayana, Pethayana, Druskoczyana, Orsichyana, Voinovichyana, Patatichiana unico excepto (quorum in his digna esset consideratio) in dubium verteretur ; ideo ne tarn authoritati prineipis, quam etiam eius tabulae regiae, ac praefatis magnatibus, caeterisque familiis praeiudicare videar, salvis altioribus dominorum statuum et ordinum iudieiis, in eo votum meum, non secus, quam iuxta antiquas leges patriae, ac avitam nostram libertatem, et hactenus tot saeculis practicatum modum humillime substerno, et in quantum legibus et patriae libertati inelytorum domi-