VJESNIK 14. (ZAGREB, 1912)
Strana - 55
55 27. 6. januara 1509. U Trnovi (NagySzombat). Kralj Vladislav II. nalaže banovima Jurju Kanizsayu i Ivanu Ernusthu. da od onih velmoža, koji su sebi nepovlasno pridržali sabrani novac za ratnu daću, isti utjeraju na koji mu drago način. . , , Commissio propria domini regis. Wladislaus dei gracia rex Hungarie et Bohemie etc., fidelibus nostris magnificis Georgio de Kanysa et Joanni Ernusth de Chaktornya, regnorum nostrorum DaLmacie, Croacie et Sclauonie banis, ac egregiis vicebanis eorundem, salutem et graciam. Intelligimus admodum displi • center iudices nobilium et alios eciam nonnullos esse, ex pocioribus nobilibus illius regni nostri Sclauonie, qui magnam partem pecuniarum presentis subsidii nostri nobis ex illo regno nostro proveniendi, iam eciam recollectam, pro se ipsis propria quadam auctoritate eorum usur passent et non aduertentes ad quantas quamque ineuitabiles confinio rum nostrorum et presertim castri nostri Jaycza nécessitâtes, nos iam illud banis eiusdem castri nostri deputauimus, pecunias ipsas dicato ribus nostris isthic constitutis requisiti dare récusassent. Quia vero nos nullo pacto volumus eisdem pecuniis confmia ipsa nostra dincius ca rere, idcirco volumus et mandamus fidelitati vestre harum série firmis sime, quatenus statim visis presentibus, prescriptas pecunias ipsius subsidii nostri, per taies iudices nobilium et pociores nobiles temere, vt prefertur, surreptas, exactasque et vsurpatas per eosdem vsque ad minimum quadrantem ad manus eorundem dicatorum nostrorum per omnia grauamina et quevis alia opportuna remédia extradari et restitui facere modis omnibus debeatis et reliquam eciam partem ibidem non dum exactam et recollectam per similia onera et byrsagia in talibus alias fieri consueta, de omnium bonis administrées, atque exolui faciatis autoritate nostra regia, presentibus vobis in hac parte plenarie concessa mediante, présentes pro vestra superinde expedicione réservantes. Vbi uero id facere renueretis, extunc commisimus in aliis nostris et auctori tatem eciam nostram dedimus eisdem banis nostris de Jaycza, vt ipsi omnes taies pecunias ipsius subsidii nostri, per eosdem iudices nobi lium et ceteros quoscunque nobiles retentas, et temere vsurpatas et irrecollectas quoque ab omnibus et de omnium bonis, consimiliter per omnia solita atque byrsagia recipere, aufferre et irremissibiliter exigere debeant. Datum Thirnauie in festo Epiphaniarum domini, anno domini millesimo quingentesimo nono. Original s utisnutim pečatom, v .. . Acta mem. no. 46 a,