VJESNIK 13. (ZAGREB, 1911.)

Strana - 225

225 nostre titulo, perpetuo et merito animo meari debemus pietatis. In hijs precipue fauore optato prosequi pie exauditis et seruiciis impensis ac exhibitis nostram in memoriam reuocatis, prefatas possessiones nostras in dicto comitatu existentes et habitas, simulcum vniuersis dictarum nostrarum possessionum pertinenciis, vsibus, fructuositatibus, prouen­tibus ac alijs earum vtilitatibus quouis nominis vocabulo vocitatis, sub earum metibus, terminis et antiquis limitibus, quibus easdem nostra maiestas possedit, de prelatorum et baronum nostrorum digesto con­silio et mature deliberacione prohabita, noue nostre donacionis titulo dedimus, donauimus et contulimus, ymo damus, donamus et conferimus eidem comiti Bodizlauo et per eum suis heredibus, heredumque suorum successoribus et posteritatibus vniuersis perpetuo et irreuocabiliter pos­sidendas, tenendas pariter et habendas, totum ius et omnem proprietatem, quod et que nobis in prolegatis possessionibus uel earum altera con­petent aut conpetere possent, qualibet in futurum in eundem comitem Bodizlaum et suos heredes liberaliter transferendo atque dando, donando et benigne tribuendo presencium literarum nostrarum testimonio me­diante, quas in formam nostri priuilegii redigi faceremus, dum nobis in specie fuerint reportate. Datum Bude duodecimo die festi beati Jo­hannis Baptiste, anno domini millesimo CCC-mo septuagesimo nono. Iz svečane povelje kralja Ludovika I. od 23. januara 1380., koju dobivaju „nobilis domina Elizabeth vocata, relicta, ac Nicolaus filius comitis Bodizlay, filii condam comitis domini Gregorii, filii Cnriacii de Corbauia (i . A. III. L. V. no. 24. Obje povelje potvrdjuje kralj Zigmunt 19. marta 1406. (Herman Celjski, ban Hrv., Dalm. i Slav.). A. III. L. V. no. 25. 3. 21. decembra 1446. U Trnavi. Kralj Matijaš I. Korvin oprašta sva rgjava djela knezu Nikoli Iločkomu. Commissio propria domini regis. Mathias dei gracia rex Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit vniuersis, quod quemadmodum per alias literas nostras ante felicem coronacionem nostram emanatas, fideli nostro spectabili ac magnifico Nicoiao de Wylak, comiti perpetuo de Thelchak ac bano Machoviensi, super om­nibus criminibus et excessibus qualitercumque et quomodocunque contra nostram maiestatem aut regnum nostrum, vel alios quoscunque ante 15

Next

/
Oldalképek
Tartalom