VJESNIK 13. (ZAGREB, 1911.)

Strana - 134

134 renissimum quoque principem et dominum, dominum Ludo­vicum dei gracia regem Hungarie et Bohemie etc. dominum nostrum graciosissimum a donacione, collacione et consensus adhibicione, universa etiam capitula, conventus et alia loca credibilia a literarum suarum fassionalium et aliarum qua­rumlibet sub quacunque verborum forma datarum vel dan­darum iuri eorundem protestantium derogancium emanacione et extradacione, fructuum vero et quarumlibet utilitatum eiusdem suarumque pertinenciarum percepcione sew percipi­factione factarum quomodolibet vel fiendarum publice (et) manifeste inhibuit contradicendo et contradixit inhibendo. Harum nostrarum vigore (et) testimonio literarum mediante. Datum feria quarta proxima ante festum béate (Ger)trudis virginis et martiris anno domini millesimo quing(ente)simo decimo nono. Kr. zemaljski arkiv u Zagrebu. Neo acquisita acta. II. 1523. Januarii 7. In monasterio Thoplicensi. Nos Andreas Thwskanych abbas monasterii béate Marie virginis de Thopoczka cisterciensis ordinis Zagrabiensis dio­cesis (et totus) conventus loci eiusdem memorie commen­damus tenore presencium significantes quibus expedit uni­versis. Cum nos ben(ivolis nostris), et precipue dicte ecclesie nostre servitoribus hiis, qui digni sunt gracie specialis pre­rogativa et munificencie dono, benivol(enciam nostram) im­pertiri pro serviciisque impensis digno remuneracionis favore adesse debeamus, inter ceteros siquidem nostros fidèles et (eiusdem ecclesie) nostre servitores, nobilem Blasium Jwrye­wych dictum, familiärem nostrum, cupientes favore prosequi generoso, ut ipse in continuacione serviciorum suorum maiori et ampliori solicitacione se ad servicia exponat, ut per hec et de preteritis serviciis suis gaudeat, de futuris autem dignam sperans cautelam prosequatur, virtutum itaque suorum et meritorum intuitu, quibus ipsum ab altissimo fide oculata

Next

/
Oldalképek
Tartalom