VJESNIK 12. (ZAGREB, 1910.)

Strana - 23

23 vinea cuidam Nicoiao Sypos servitori suo dedit, de quibus suae maie­stati nulli administrantur proventus. Item idem dominus Thahy uni­versas res mobiles et immobiles ac vineam Martini Phylypchych, coloni de Podgorya, ab eodem Martino accepisset ac annotato Joanni Lolych castel­lano suo dedisset, de quibus suae maiestati nulli administrantur pro­ventus. Item idem dominus Thahy Mathiam Janchych, colonum de Pwscha aufugasset, cuius sessionem cuidam Caspari Zakoczy, servitori suo, unacum vinea vna eiusdem Mathiae Janchych dedisset, de quibus suae maiestati nulli administrantur proventus. Item hoc quoque fatetur scitu idem testis, quod idem dominus Thahy providum Iwanwssecz, colonum de Ztenyowcz, aufugasset eumque omnibus bonis privasset, Stephanumque vicecastellanum capite plecti fecisset, quem multi nobiles ad juditium congregati jurisperiti viri in juditio eliberassent. Cuius ses­sionem ac alia universa bona egregio Anthonio Gereczy dedisset, de quibus suae maiestati nulli administrantur proventus. Item quod idem dominus Thahy dictum condam nobilem Joannem Zabo captivasset et in compedes ferreos iniecisset, qui in eadem captivitate mortuus est. De captivitate Stephani Wamos fatetur idçm testis, prout communitas ci­vium civitatis Montisgrecensis suprascripta. Idem etiam testis fatetur, dominum Thahy omnes domos in dicto Castro Zomzed possidere, praeter duas domunculas, quas ad rationem suae maiestatis dedit. Hoc quoque fa­tetur idem testis, eundem dominum Thahy tempore domini bani a mise­ris colonis plurimas taxas extraordinarias extorsisse, id quod judices bene scirent, qui eas exigerunt. Idem testis fatetur, quod idem dominus Thahy mutuis laboribus in tluvio Zawy duo molendina construi fecisset, de quibus suae maiestati nulli administrantur proventus. Item quod idem dominus Thahy innumerabiles labores per colonos Zomzedwarienses ad commodum suum fieri fecisset, unde suae maiestati nulla utilitas pro­venit, sed potius in detrimentum, praesertim ambulando ad Zablathye et laborando ac certas naves in contrarium fluvii Zawy ducendo. Item quod idem dominus Thahy plurimas terras arabiles, ad Castrum ipsum Zomzed pertinentes, ad quatuor jugera se extendentes, cuidam Georgio literato, provisori suo, tritico et siligine inseminatas, duo vero jugera, avena similiter inseminata, eidem Georgio literato, item similiter duo ju­gera terrae castrensis, ittidem avena inseminata, cuidam Gregorio Za­dory vicecastellano suo, item quatuor jugera terrae milio inseminata pro­visori et castellano suis, idem dominus Thahy, contra voluntatem offi­cialium suae maiestatis dedisset, de quibus omnibus suae maiestati nulli proveniunt proventusAOctavus testis honorabilis dominus Antho­nius Kneschych, plebanus"de Pwscha, adarcem Zomzedwar pertinentis, requisitus ad puritatem conscientiae suae, fassus et atteatatus est per omnia prout antecedens testis, hoc adjecto, quod idem dominus Frart­ciscus Thahy tres colonos suos parochiales, ab eçclesia ipsa in Pwscha

Next

/
Oldalképek
Tartalom