VJESNIK 12. (ZAGREB, 1910.)

Strana - 187

187 damus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo présente Georgius de Bathyna, vel Paulus de Bedenth, aut Geor­gius filius Herk de Zayezda, aliis absentibus homo noster ad faciem prefate possessionis Zauersye, vicinis et commetaneis eiusdem inibi le­gitime convocatis et presentibus accedendo introducat antefatum Mar­cum, ac alios fratres ipsius supernominatos, in dominium eiusdem, sta­tuatque eandem ipsis premissis nomine nostre exemptionis et Nobili­tationis titulo perpetuo possidendi, si non fuerit contradictum. Contra­dictores vero, si qui fuerint, euocet ipsos in presentiam Comitis nostri Zagrabiensis ad terminum competentem rationem contradictionis eorum reddituros efficacem. Et posthec ipsius possessionarie introductionis et statutionis Seriem, cum nominibus contradictorum et euocatorum, si qui fuerint, terminoque assignato, eidem Comiti nostro Zagrabiensi more solito rescribatis. Datum Bude sabbato proximo ante festum Purifica­tionis virginis Marie, Anno domini Millesimo quadringentesimo duo­decimo, Regnorum nostrorum anno Hungarie etc. XXlIII-to., Romanorum autem secundo. Quibus nos receptis, cupientes mandatis ipsius domini nostri Regis obedire, ut tenemur, unacum prefato Georgio filio Herk de Zayezda, homine ipsius domini nostri Regis, in predictis litteris sue maiestatis, inter alios nominatim constituto, nostrum hominem videlicet discretum virum dominum Petrum Sacristam Chori eclesie nostre predicte pre­bendarium ad premissa peragenda transmisimus fidedignum. Qui tandem ad nos exinde reuersi nobis concorditer retulerunt, quod predictus homo regius présente dicto nostro testimonio feria tertia proxima post domi­nicain Reminiscere proxime preterita, ad faciem praescripte possessionis Zauersya vocate, vicinis et commetaneis eiusdem uniuersis inibi legi­time conuocatis et presentibus accedendo, introduxisset prenominatum Marcum filium Andrée, ac alios fratres ipsius in prescriptis litteris dicti domini nostri Regis nominatos, in dominium eiusdem, statuissetque easdem ipsis prémisse noue régie exemptionis et nobilitatis titulo per­petuo possidendi, nullo protunc inibi contradictore apparente, predictis regio et nostro hominibus in faciem eiusdem possessionis legitimis diebus, iuxta Regni consuetudinem, moram facientibus. Datum die sexto introductionis et statutionis predictarum. Anno Domini supradicto. (Listina ova na finoj pergament pisana nalazi se u mojoj zbirci. Pečat izgubljen.) II. Conscriptio Bonorum Zauersie de anno 1736. Anno Domini 1736. Die vero quinta Mensis modo currentis De­cembris Infrascriptus Vicejudex nobilium Inclyti Comitatus Varasdinensis

Next

/
Oldalképek
Tartalom