VJESNIK 12. (ZAGREB, 1910.)

Strana - 127

127 adveniénte iam vere, ex tarn periculosissimis residentiis ad tuitiora se conferrent moraturos loca, sicque libère transitus ad reliquias regni et vicinas provincias devastandas Thurcis patebit. Ut autem praemissa omnia, per status et ordines regni conclusa, firma sint et per quosvis dominos et nobiles, aç status et ordines ipsos suo modo inviolabiliter observentur, iidem status et ordines regni arti­culos ipsos sigillo regni consignandos et muniendos esse voluerunt. Datum in praefata civitate Montisgrecensis Zagrabiensis, feria quinta proxima post festum purificationis beatissimae Mariae virginis, secundo scilicet die congregationis generalis praenotatae, anno domini millesimo quingentesimo septuagesimo octavo. Nos itaque supplicatione praemissa dictorum statuum et ordinum dictorum regnorum nostrorum Croatiae et Sclavoniae clementer ad­missa, praedictos universos et singulos articulos modo praemisso nobis praesentatos, praesentibus literis nostris de verbo ad verbum inseri et inscribi fecimus, eosdem et omnia ac singula in eis contenta ratas, gratas et accepta habentes, nostra regia autoritate deque nostrae po­testatis regiae plenitudine approbavimus , ratificavimus et confirma­vimus (excepto illo uno articulo de accolis ripae Colapis non dicandis, de quo articulo iam antea eis respondimus), offerentes nos clementer, quod praemissa omnia in singulis punctis, clausulis et articulis tam nos ipsi inviolabiliter observabimus, quam per alios fidèles nostros sub­ditos cuiuscunque status et conditionis existunt observari faciemus; imo acceptamus, approbamus, ratificamus et confirmamus harum no­strarum vigore et testimonio literarum mediante. Datum in arce nostra regia Posoniensi, nona die mensis aprilis, anno domini Millesimo quin­gentesimo septuagesimo octavo, regnorum nostrorum Romani tertio, Hungariae et aliorum sexto, Bohemiae vero similiter tertio. Rudolphus m. p. (L. S.) N. Isthuanffy m. p. Priopćio Dr. Bojničić. Opaska uredništva. Isprava, priopćena po dru. Aleksi Ivicu na str. 10. pod br. X., nije revers Bernardina Frankapana, već nekoga Španjolca, Bernardina de Meneses, kojemu je kralj darovao bio gradove Postojnu i Neuhaus, dakako samo na papiru.

Next

/
Oldalképek
Tartalom