VJESNIK 12. (ZAGREB, 1910.)
Strana - 125
125 mitatibus regni ad loca magis necessaria a singulis fumis et nobiles quoque unius sessionis a singula intégra sessione iuxta dicam regiam singulos sex laboratores pédestres ad dominicain quasimodo proxime affuturam iuxta commissionem dominorum vicebani regni et vicecomitis comitatus Varasdiensis, qui in hac parte mutuam inter sese intelligentiam habeant, tarn ad fortificationem Caproncensem, quam cuiusdam vadi circa Gelekowcz habiti et inter secandas indagines in locis magis necessariis tarn in Varasdiensi, quam Crisiensi et Zagrabiensi quoque comitatibus et locis finitimis periculosis praestare debebunt; inobedientes vero et huius publicae constitutionis dominorum regnicolarum contrariantes ad praestandos huiusmodi laboratores per omnia opportuna remédia et solitas vadiationes bonorum per eos quorum interest administrandas compellantur, praefectos vero huiusmodi laborum dominus banus cum domino vicebano in singulis comitatibus tempestive constituant. Praefati vero status et ordines regni summe considérantes, quod castra et fortalitia finitima regni aegent provisione in administrandis pulveribus et plumbo, unde autem talia necessaria ipsi regnicolae praestare possent non habent, sed obnixe dominum banum rogant, ut sua dominatio apud suam majestatem et praefatum quoque serenissimum dominum archiducem Carolum pro administratione ad ipsa loca finitima pulverum et plumbi sedulo instet. Quod autem attinefr ad violentas occupationes bonorum superioribus annis, propter non administrationem judiciorum et justiciae, per violentos intra regnum patratorum, domini magnâtes et nobiles statusque et ordines regni universi unanimi voto et consensu ac matura deliberatione praefato domino bano eiusque vicebano, necnon vicecomiti comitatus Varasdiensis et judicibus nobilium regni hanc attribuerunt autoritatem, quod ipsi ad quaerelas quorumvis dominorum magnatum et nobilium regni pro violentis occupationibus bonorum a decem aut pluribus annis per violentos occupatorum, comperta mera rei veritate a vicinis et commetaneis huiusmodi bonorum violenter occupatorum honestae conditionis quibusvis, (demptis illis bonis, pro quibus partes iam essent in evocationibus et in processibus causarum) statim dominus banus et vicebanus ac vicecomes ex manibus violatorum occupatorum validiori manu reoccupent spoliatisque de facto restituant, amputatis cunctis iuridicis remediis, in aliis causis et casibus observari solitis, ac eosdem in eisdem pacifiée conservent. Quantum vero ad poenam violentiae et damnorum recuperationem, laesi si voluerint coram judicibus suis ordinariis suo modo violentos conveniant. Restantias dicae regiae ad manus egregii Michaelis Vrnoczy dicatoris regii et fumalium quoque pecuniarum restantias, per egregium